Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

i64 /is esse; requiri proinde aliud praeterea, scriptis formulis efficacius, conservationis principium. — Quid ad haec 'i.— Cum scripturarum contemptu, ct negligentia, puritatem doctri- ; narum lapsam, Lectione vero earum restitutam esse, tam constare manifeste, ut nullus adeo rudis Christianus fingi possit, qui igno­ret, (Id. ibid.) In omni hac congerie qui exquisitam asserendi et criminandi temeritatem non videt, coecus est! — Quid ? Nullus adeo ru­dis Christianus fingi potest, qui ignorat? — Atqui de lapsa et iterum restituta puritate doctrinarum, nihil prorsus, dempto protestantium genere, Orbis Christianus novit! — Omnes alii Christiani coetus doctrinarum puritatem , licet quisque in sua Ecclesia, inde ab initio conservatam, credunt, Historia Chri­stianarum Ecclesiarum teste ! — Ita certa a maxima omnium, Catholica nefnpe Ecclesia, credi, nullus tam rudis Christianus fingi potest, qui ignoret. — Aut forte alii, praeter protestantes, Christiani non sunt? ita Luthero quidem visum, ut alibi vidi­mus; ast hoc reformatae puritatis specimen dudum, cum aliis pluribus, sana abolevit ratio. — Quae de scripturae neglectae vel lectae cum lapsu aut restitutione puritatis , nexu, — de ne­gligentia — et contemptu — et de contemptis , ac restitutis do­ctrinis dicuntur, plena temeritatis» et iiijuriarum sunt. — Sin­gula paucis perstringam. Antithesis. a) De nexu scripturae neglectae, vel lectae cum doctrina­rum puritate. i) Hoc nexus figmentum ea omnia refellunt, quae Jibros sacros nec scribi jussos, nec posteritatis causa scri­ptos esse, demonstrant; (v. supr ) nec enim negligi seu ab Jesu Christo, seu ab Apostolis cura, et provisio ad posteritatem de scripturis potuit, si inde reipsa doctrinarum puritatis conservatio pendebat. — Hinc intelligimus id etiam , per adversarios, cum parte ex una eum nexum turgent, parte vero ex alia, libros sacros posteritatis causa scriptos esse inficiantur, gravis incuriae accusari Jesum Christum, et Apostolos, struique contradictionem haud condonandam. — 2) Refellit historia, cum eo lapsus et restitutionis comparata figment©. Narrant adversarii

Next

/
Oldalképek
Tartalom