Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

ipsi, doctrinarum puritatem per tria circiter saecula o- mnium maximam fuisse; — postea primum coepisse cor­ruptiones , easque omnes ad exitum quinti saeculi usque fuisse consummatas. — Congruere judicium hoc susce­ptae infelici reformationi, palam inde fit, quod omnia, quae velut corrupta per reformationem mutata sunt, re­formatores ipsi, jam in saeculi tertii exitu, jam saeculis quarto, et quinto reperiri narrent. •— Ad horum certe sae­culorum Patres pertinet illud Lutheri: audiendos non esse. — Quae postea iisdem narrantibus accesserunt, pariter reprehensa, ad privata hominum vitia, corruptionem vitae. et superstitiones pertinent, mala, temporum infelicitati tri­buenda , atque extra ambitum doctrinarum Ecclesiae, de quibus unice quaestio est, posita. — Atqui tantum abest, ut hoc adversariorum judicium nexui illi congruat, ut im~ mo manifeste discordet: nunquam enim angustior, atque inde a principio usque secundi saeculi et ultra exitum, fuit Scripturae Sacrae usus, ipsa peritorum protestantium confessione; siquidem constet, singulos libros sacros, per Ecclesias singulas dispersos, diu in singularum illarum Ec­clesiarum sinu haesisse, — Ecclesias permultas, ad quas scribendi nulla initio seu occasio, seu necessitas fuit, diu omni scriptura caruisse, — et praehabitorum hic atque alibi sacrorum librorum ad Ecclesias alias, remotiores praesertim, propagationem, oppido lentam, sed et tam typi, quam mandati eatenus defectu, puhlicaeque in Chri­stianam rem hostilitatis causa, perdifficilem fuisse, ut alias restricti tunc usus scripturae causas praeteream. — E contra certum est, inde a saeculi tertii quasi medio velut inito consilio laborari in amplificando librorum sacrorum usu coeptum esse. — Ab hoc tempore singularem Mini­strorum sacrorum emicuisse curam, et sedulitatem m li­bris sacris undique colligendis, — a subtrusorum libro­rum foece diligenter segregandis, •— late ad omnes, quoad fieri poterat, Ecclesias propagandis, — per arduas descri­ptiones multiplicandis, — adversus Corruptores, tum qui­dem haud paucos, vindicandis, •— pergraves receptae, communique fidei conformes commentarios illustrandis, — et fidelibus, ut diligenter legerent, continuo et graviter

Next

/
Oldalképek
Tartalom