Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
Corruptionis ejusdem exemplum occurrere etiam, iri Schola Christiana. (Ibid.) Nos sumus, Catholice lector, qui tangimur! .— Multiplices et graves decretorum evangelicorum corruptiones in Ecclesiam irrepsisse mature, narratur; — quibus, quae* so, testibus? — Illis ipsis, qui earum corruptionem Ecclesiam nostram accusant! — lidem igitur sunt testes, qui accusatores! — Num audiendi? nullius aequi ac sarti judicis judicio. — Sed tabulas, quae monstrant corruptiones„ citant, Biblia nempe; Bibliorum eniui decretis, illapsas mature in Ecclesiam doctrinas , adversas esse, proinde irrepsisse Corruptiones, dubitari nequire ajunt. — Eleganter! quis dubitet, doctrinas, adversas evangelicis doctrinis, corruptas esse? — Sed enim qui nam rursus sunt, qui adversas esse judicant? illi ipsi, qui accusant et testantur; —■ iidem igitur in causa, gravissima dictu, sunt o- mnia simul: accusatores, testes, et judices. Quid ad haec dicet Europae judex, Aeacus ? — Jam tulit sententiam! — Damnavit incompetentes ac temerarios judices, alios quidem ad id, quod originali Jesu Christi Scholae nefando scelere imputatum est, eodem, quo imputatum est, spiritu, suapte opera perficiendum, i. e. ad corrumpendum, quidquid veri in Bibliis est; — alios vero ad ludendum perpetuo pertuso fritillo, i. e. ad semper quaerendam, et nunquam inveniendam veritatem! — Agi jam utrumque, ad pendendam atrocis Criminationis poenam, si quis dubitet , intendat aures duntaxat, et clare audiet, ibi moe- stum quemdam ruentium divinarum rerum strepitum, — alibi intentos quidem, sed cassos in quaerenda fugata veritate labores! >— Quam haec corruptionum hypothesis a - pta, efficaxque sit ad enecandam omnem reformantium et reformationis gloriam, — omnem reformationi adhaerentium fidem i — dissipandamque funditus omnem evan- gelicam Religionem , satis luculente demonstratum est. (Fragm. 4. §. 56. usque 61.) — 2) Si ita est; cum in eadem Christiana Schola scriptas formulas, seu Biblia praesto fuisse certum sit, sequitur suapte, ne scriptas quidem formulas ad conservandam in puritate Religionem sä* L 2