Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

ritatem, e£ quidem in casu etiam, quo, sepositis Jeau Christi assistentia, Divini spiritus regimine, et Patris conservantis in fluxu, eandem aestimaveris; •— dummodo aestimes rite, nec insuetum hoc institutionis Miraculum confundas cum institutio­nibus vulgaribus* relictis hominum arbitrio, doctrinasque huma­nas , et aut indifferentes, aut certe haud perinde necessarias, con­cernentibus. — Hoc discrimen si facias , spondeo, haud facile pericula , quae somniantur, visurum. — Facturum vero confido, si ad primas institutionis istius respexeris origines. — a) Quid erat, quod initio viva voce traditum est? Decreta Divina, do­ctrinae, totidem Conditiones salutis! — Num propositae ad o- mnium convictionem ? — Et omnipotenter quidem, virtute Mi­raculorum ! — omnes igitur et prompte recipiendas et constan­ter ac fortiter conservandas esse intelligebatit. —■ Hinc, cum bo norum quoque ac vitae jactura conservatas reipsa fuisse, legi­mus. — Primorum conversorum convictionem migrasse, uti uni- versim fit, ad filios , et nepotes, flrmatamque forti illa, ac prope invincibili educationis vi, quam constans quoque experientia de­monstrat, fuisse, nemo intelligens negaverit. — Quanta vel hinc intelligendae corruptionis difficultas ! — et quidem , etsi isolatas fingas singulas familias ! — Jam cogita invicem communicantes et doctrinarum unitas consensione, nonne difficultas crescit? — Verum enimvero b) praesto etiam sunt non tantum ad necdum credentes convertendos, verum ad eos quoque, qui jam credi­derunt, in fide conservandos, ordinati a Deo Ministri, rite in doctrinis omnibus formati per ipsos Apostolos, qui, quod ab A- postolis didicerunt, i. e. idem omnes, privatim et publice velu-t continuo docent ex officio, quia ad id constituti, severaque et ad id duntaxat, quod iis traditum est a mittentibus, docendum, missionis obligati lege — et ut invigilari eatenus singulis possit, subordinationis vinculo invicem colligati. — Considera colle­ctos ; quid sunt ? positum in medio Jesu Christi Scholae Magi­sterium, —• ordinatum divinitus ad aedificationem, et divinarum rerum conservationem, fusum late et immensum, — mansurum semper, ac immortale! — Num, quaeso, immenso hoc, ac im­mortali ministrorum corpore, ad id, quod traditum est, unice docendum, lege missionis severe obligato, colligaloque arcta in­vicem subordinatione, exstante in medio, ulla fingi doctrinarum 'icissitudo absque conspiratione, aut cogitari conspiratio ulla si­militudine veri potest ? — vigilasse vero intente magnum hunc divini depositi Custodem adversus pericula novationum, narrant accusatores ipsi, cum exercitam in novatores severitatem, Ana­themata, et excommunicationes narrant; — cum nullum unquam narrant exemplum conniventiae. — Junge c) Magno Ministro- r m Corpori, longe maximum primorum credentium corpus, — (sípra) — communemque omnium de receptis doctrinis , ceu totidem conditionibus salutis , persuasionem, roboratum nuru-

Next

/
Oldalképek
Tartalom