Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
^ i * x t u ü 161 culis, et jam forti quoque educationis vi immobilem redditam, computa ; —- nonne, quot Capita, tot intenti coelestis thesau i custodes! Ouibus praemissis, quaeri jure potest, num temeritate vacet, —- num aequum, rationabileque sit, vulgarium, contingentium, pureque humanarum institutionum, obnoxiarum periculis, exemplo et experientia, metiri institutionem, exemplo carentem, eo- que modo, quo nunquam alias, curatam , et pertinentem ad communicationem doctrinarum , ad quas firmiter, immoteque conservandas, hoc ipso, quod totidem Conditiones salubis essent , universos, Magistros aeque ac discipulos, ipso naturali felicitatis instinctu impelli debuisse, certum est? — Sed finge, quantum placet, humanarum virium, etiam unitarum, pericula; adversus haec omnia tutam rem Christianam facit, inquam, divina de conservatione promissio, et omnipotens Jesu semper praesentis, et spiritus divini docentes regentis, et Patris, praedicatores semper in veritate conservantis virtus, quae sine dubio, ad superanda quaevis pericula sufficit, — Jam, quid ad insecu- ritatem vivae vocis demonstrandam, adferat ? videndum. ' . ■' Ék Certum esse ex fatis scholarum, quam maxime celebrium, et frequentium, eas vel exstinctas esse, vel corrupisse decreta Magistrorum, ubi nullae adessent formulae discipulorum scriptae, (Id. ibid.) Quam erudite, sed et vafre blasphemat! — 1) Fucus fit ampullis verborum, cum privatae Philosophorum Scholae consulto ornantur praerogativa scholarum , quam maxime celebrium et frequentium, ita, ut minimum paria omnia putes! — Cedo, schplam, quae seu origine seu ordinationis et propagationis miraculo, proinde seu celebritate, seu frequentia comparari rationabiliter Christianae Scholae possit? — Cujus disciplina idem ad adhaerentes habuerit momentum, quod disciplina Christiuna ad credentes? — Quae denique eadem Ministerii provisione curata sit? — 2) Blasphemat! — Indignum audita! — Schola Jesu Christi, Dei Filii, extraordinariae Dei providentiae opus, aequatur scholis hominum, Pythagorae, Socratis, Platonis, Zenonis, et Aristotelis, atque ab indole, et fatis earum, fit consequentia ad illam! — Haec, extraordinariae licet Dei curae o- pus, hocque ipso adversus quaevis pericula tutum, periclitatura ab eodem decernitur defectu, quo illae periclitatae sunt! — Quid quaeso restat ? Id duntaxat, ut aequatis Scholis aequentur Magi- • stri etiam, eodemque pertinere Pythagoras, Socrates, et Christus proclamentur. — Quamquam, proh dolor! haud restat amplius. — Detrita Jesu Christi Divinitate, eo jam decursum, ut passim in philosophico quodam, pure humano, Magistrorum Fragm. V. L