Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

ginem divinam? — An, in tam luculento neotericae culturae,' quam indigitat, cum principiis Christianae Religionis eonflictu ; aliquid adhuc in protestantiurn medio Christiana Religio habeat firmitatis ? — Caeterum nihil horum de ea provisione mirum, quae systematica miseris est! — quid enim illic de provisione per Ministros et scripturam, ubi haec relicta Ministris est, hi vero sibi ipsis, — exspectes aliud, quam dissonam quamdam linguarum Confusionem, atque, ex hac venientem impeditae Cui- turae proclamationem, domesticae illi, suapte etiam infirmae et pronae ad ruinam, provisioni lethalem, trahentemque hoc ipso ad interitum universam Jesu Christi rem P — sed uberior ad­ventitiae hujus hypothesis vanitas elucescet ex revisione ratio­num, quibus consuevit fulciri. —- Cum, quidquid dici verbosius hanc in rem solet, J. Christ. Doederlein paucis complexus sit, hujus sequar in revisione manuductionem. —- Quidquid igitur uni huic dicetur* intelligitur dictum omnibus* — Inquit; Vivae vocis institutionem ad conservandam certam veritatis co­gnitionem , requisitam in Evangelio, haud sufficere, nisi praesto sint documenta fide dignissima, flnstit. Theol. Christ, part. i. p. Q1-) Quam Antichristiane, —• dsöphe, —- imperite, — ac temere ? 1) Antichristiane ; — non enim sápit Christiane , cui vivae vo­cis institutio, i. e. praedicatio, ad habendam aut conservandam certam veritatis cognitionem haud sufficit? licet praedicatorum successioni semper ipse Dei Filius adsit, — licet eandem prae­dicatorum successionem semper manens in medio Dei spiritus, ne devient a veritate, regat, — licet denique praedicatores, exoratus a Filio Pater, semper in sermone suo, i. e. in veritate servet; — quid enim homini Christiano, si haec assistentia, hoc regimen, et haec conservatio satis non est, sufficit? — 2) Aso- phe; adversa enim est primis cogitandi principiis demonstratio, quae id velut ratum supponit, quod omnium maxime est in quaestione, — Atqui haec sine dubio supponit; quod enim dici­tur, ad institutionem pertinet Magistrorum, suis relictorum vi­ribus* hocque ipso ex domestici systematis dicitur formula, quod omnium maxime sub lite est. — 3) Imperite; nemo enim re­rum, quae palam sunt, peritus, ignorare amplius potest, ad cer­tam veritatis cognitionem, requisitam in E\angelio, haud sufficere documenta* etsi fide dignissima; nullibi enim major veritatis regnat incertitudo, quam in protestantiurn medio, ubi maxima est jactatio documentorum fide dignissimorum; — nec major us­piam alibi de universae veritatis, quam requirit Evangelium, desperatio, quemadmodum et jam vidimus, et videbimus ube­rius postea* — 4) Temere denique; negare enim ilii vivae vocis institutioni, de qua est quaestio, vim ad praestandam, conser- vandarnque certam veritatis cognitionem, exquisitam sápit terne-

Next

/
Oldalképek
Tartalom