Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

sitate, tanto infelicius effici humanum genus, quo inti­mior est doctrinarum religionis cum vera felicitate et hu­mana destinatione nexus, — quove certius est, illam ad hanc eum habere respectum, qui est medii ad finem. — Quis magnae huic universi generis humani infelicitati in statu provisionis Dei extraordinariae locum esse, nisi ex­traordinariam esse desinat credere, credet? — Illud: nec possunt, auget cumulum infelicitatis, si hoc non obstante veram habere convictionem debent! •— Nempe, ea omnia, quae veram haberi ab omnibus convictionem debere demon­strant , evertunt manifeste praetensam philosophicae con­victionis necessitatem, atque eos , qui eam urgent, aut im­peritiae sanorum principiorum, aut hostilitatis, et in reli­gionem , et in genus humanum accusant. * * (luod addit ibidem: Magnam partem hominum manere dim- taxat penes primam suam coecam fidem, nec, accepta prima de religione institutione, eluctari ulterius posse. (Ibid, et seq. — Istud, inquam, praemissis haud concordat; paucis enim altius exigua aliqua parte eluctantibus, restat non magna duntaxat, sed maxima generis humani pars, seu omnes, demptis illis pau­cis. — Omnibus, quae dicuntur, inspectis curatius , liquet, o- innes reipsa homines manere penes primam, principio conce­ptam, coecam, uti eam vocat, fidem, — alios totaliter , pie- rosque nempe, — alios vero paucos, parte maxima, ita, ut eluctari ad veram convictionem totaliter nullus, parte vero ali­qua, pauci duntaxat possint: — atque id in praesente extraor­dinariae idei, per Jesum factae, provisionis statu etiam! — Quid, cedo, est, quod generi humano ea provisione accessit ? ISihih certe lucri; at miseriae tanto plus, quo doctrinarum, coeca fide credendarum, numerus major, — quo certior fidei firmae, a certa ac vera convictione venientis, obligatio, — quove con­victionis verae defectus, iniis, quibus Evangelium promulga­tum fuit, damnabilior esse intelligitur! — Caeterum crudel® attamen, oppidoque inhumanum visum est, omne genus huma­num, demptis duntaxat paucis, necessaria de mediis, requisitis ad destinationem, destituere convictione; — quid ergo? Audi: b) De Analogo, convictionem veram supplente. Si iidem iniell>gentium ac praeclarorum parentum et ma­jorum fide nixi, benignam postea receptae Religionis vini sen­tiant interne., tunc in iis jormari quoddam convictionis Ana-

Next

/
Oldalképek
Tartalom