Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

ullum antea Conservationis provisio et extraordinariae Dei pio videntiae congruentior, digniorque Dro, et suapte quoque indole tutior est, quam haec in charta, atramento, et membranis ae dificata ? — Ibi in quavis humanarum rerum vicissitudine rem divinam, quia ipsis hominum insitam cordibus, salvam et immo­tam stare, nec exstirpari ulla exteriore vi, nisi ipsis humanis sub­jectis annihilatis, posse, manifestum est; — hic P eandem divi­nam rem, cum Charta et membranis periclitari per tineas quo­que, periveque multis ad extra modis posse, facile patet. —* Superfluerem , si omnes periclitantis hac in hypothesi Lhristia- nae rei modos narrarem; eos attamen, quos BoLlius (op. cit. p. 11.) narrat» narrare operae pretium puto, quia aptos ad nudan­dam , agnoscendamque domi quoqüe illius eam miseriam, quae multo magis spectantibus eminus patet, quam domesticis. — Narrat, Christianam Religionem perituram, a) in casu, quo peri­ret scriptura! — Haec cum librorum sacrorum contingentia,— cum modica illa , librorum horum , quae Apostolico aevo fuit, cura, — et cum iis , quae hodie in protestantium medio sunt, periculis conjunge, intelliges, aüt evenire omnino, non obstan­tibus de ejus Auratione sponsionibus divinis, ut pereat Christia­na res, facile posse, — aut adstructi illius nexus hypothesim esse antichristianam. — b) In casu, quo difficilius aut impossi­bile etiam esset, propriam Jesu Christi doctrinam ex scripturis cognoscere sufficienter! — En, periret igitur Christiana res hoc casu, non obstante etiam scripturae in medio existential — Ad conservandam igitur Christianam rem, jam scriptura haud satis est! — Requiritur jam id quoque, ne doctrinarum scriptarum cognitio sit seu difficilis, seu impossibilis. — Cum igitur nulla jam positiva Christianae Religionis doctrina sit, de qua gravis in utramque partem non exstet lis, magistrorumque divisio tra­hat Utroque, — cum item diserte jam agnoscatur et difficultas irnagna, et impossibilitds quaedam etiam, — num cognosci jam propria Jesu doctrina potest absque difficultate, et quidem suf­ficienter, i. e. certo ac totaliterP — c) In casu, quo ea scriptu­rae esset corruptio, ut pro authentico originalis Christianae rei documento haberi amplius haud posset. — Si, quae Magistri protestantium passim, jam de ignorantia, jam de erroribus sa­crorum authorum narrant, vera aut essent, aut reciperentur pro veris , anne haberi amplius iidem libri pro authentico Instru­mento possent ? — d) ln casu denique, quo facta de propaga- tfonc, et conservatione Christianae Religionis provisio, conciliari cum ulteriore humanitatis cultura, et illo, quem humanitas nunc jam assecuta est, culturae hujus gradu, haud posset! —- Taceo Bolliani hujus casus, etsi extra contextum considerati, scandalum, — latensque in eo grave Neoterismi virus, lucidius emicans ex contextu ipso ; —. quaero duntaxat, num Criterium hoc salvam relinquat Christianae rei seu perpetuitatem, seu oW-

Next

/
Oldalképek
Tartalom