Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
i55 ritate, — subjectivam vero, revelationis ope quaesitam — principaliter, relinquere vagis hominum judiciis, dissensionibus, et incertitudini, ad omnem pedetentim cognitionem veritatis extin- quendam aptae, — profecto haud concordat! —Inexspectatum est, quod dici solet: Si de orbe terrarum periret Christiana Religio, ex scripturis, conservatis inviolate, eam restitui postliminio posse; atque hinc praesertim aestimandam conservatricem scripturarum vim esse. Dignam saeculi vertigine sapientiam ! —: Restat, ut a novissima hac progenie provisionem etiam exspectes, pro casu, si Coelum ruat! — Aut eventurum id unquam, cui per haec quaeritur provisio, creditur, aut non? — Si ita? non igitur creditur JEvangelio, assecuranli Christianae rei perpetuam conservationem. — Si non? inscite igitur ac insipienter quaeritur pro eo eventu provisio. — Quam etiam in desperato illo casu prompta foret Christianae rei restitutio, intellectu facile est ex casu, qui praesto est; — si enim eodem systemate, quod totam conservandi vim soli adfricat scripturae, urgente, residua quoque Christianae rei cognitio ad interitum properat, num , omni tandem cognitione exstincta, sperari rationabiliter potest, manente eodem systematis spiritu, exstinctam Cognitionem revocatum iri? — sed plura de hac scripturarum vi postea, 4. Observatio. De Principio conservante. Jam ex praemissis (obs. 3.) fit manifestum, principium conservationis, quale, ut revelationis respondeat fini, esse oportet, scripturam esse haud posse; — cum igitur, ipsa adversariorum confessione, alterutram, aut scriptu-» ram nempe, aut praedicationem esse oporteat, sequitur, principium, ad conservandam Christianam rem divinitus ordinatum agnosci in instituto praedicationis oportere. — Recole Characteristicam principii conservantis indolem, (obs. ead) et dic, num aliud aliquod, in quod ea principii con» gruat indoles, vel fingi possit? •— Accedit, nihil divinius cogitari ea simplicitate posse, qua una ac simul et veritatis objectivae, et cognitionis ejusdem consulitur conservationi; ■— Udem enim, in quibus cognitio est, sunt una quoddam cognitae veritatis depositorium, omnem Evangelicam verita*