Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
i5ő tem simul et cognoscentes, recipientesque, ut Jesu disci- puli, — et conservantes, ut cognitae, reoeptaeque veritatis depositarii; — unde illa semel atque iterum facta Apostoli horlatio : Depositum custodi. — Divina hac Oeconomia, si rite eam intelligas , eo pertinet, ut omnis Christiana Religio per se ac principaliter sit subjectiva tantum, ita, ut si existat uspiam extra subjecta humana, v. c. in Charta et libro, id sit prorsus per accidens et secundarium, nec hoc ipso necessarium absolute. — Atque in simplice hac Dei oeconomia discrimen Religionis Christianae et J/o- saicae struitur diserte, cum iidem , qui cognoscunt veritatem, esse una liber docentur, in quo agnita veritas scripta est: Epistola estis Christi, inquit Apostolus, ministrata a nobis et scripta, non atramento, fen!) sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, (sicut in V. T ) sed in tabulis cordis carnalibus, o. Cor. 3. 3 (v. Fragm. Q. pag. 6l.) — Prote- stantica igitur de scripto in charta cognitionis et conservationis principio hypothesis, ad Judaismi reliquias pertinet sine dubio. — Cum his omnia, quae in codice sacro ad curam pertinent evangelicae veritatis, congruunt ad a- mussim. i) Jesus Christus inde ab exordio coepti ministerii, continuo scripsit; — ubi cedo? — in cordibus et animis hominum ; — quomodo autem ? praedicando ! .— Animi igitur, et hominum corda, erant vivum quoddam depositorium, in quod Patris missus inferebat veritatem; *— erant vivus quidam ager et terra bona, cui credebat coeleste semen, verbum Regni: (Math. i3. — Luc. 8.) — erant liber vivus, scriptus voce viva, juxta illud: Omnia, quaecunque audivi a Patre meo , nota feci vobis; (Jo. i5. 15 ) — Verba, quae dedisti mihi, (Pater!) dedi eis, et ipsi acceperunt; (Cap. 17. 8.) dedi eis sermonem tuum, et sermonem tuum servaverunt, (v. 6. 14 ) *— Et quia jugis Christianae veritatis conservatio, ad primam divini Christianae rei Authoris, Jesu Christi, curam pertinebat, hanc, hujusque modum praeformari, diserteque doceri, necesse utique fuit. — Praeformavit vero luce clarius, cum a) declaravit: ego servabam eos; — quos dedisti mihi, custodivi; (Ibid. v. i 2 ) quos? illos, quibus paullum antea se dedisse sermonem Patris docuit; — curae igitur, et Custodiae JeS