Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
i 53 2. Observatio. De conservationis Objecto. Ut rectum ferri judicium de medii ad conservationem aptitudine possit, expendendum curate, quid illud sit, quod oportet conservari? — Quid ergo est? — Est summa Christianae rei! seu ipsa extraordinarie de coelo promulgata Christiana Religio, conservanda ad saeculi usque consummationem in originali sua et integritate et puritate, ita, ut praesto semper sit, non tantum objective, seu sic, ut omni tempore uspiam, v. c, in scriptura, scrinio, et bibliotheca , verum subjective etiam, i. e. in hominum quoque cordibys et cognitione habeatur. — Atque haec cognitionis ejusdem conservatio absque omni dubietate principalis est, pertinens ad revelationis finem; cum aliam illam indubitate propter hanc duntaxat haberi, tamque parum absque hac Christianis prodesse certum sit, quam Libros V. T. Judaeis, capsariis Christianorum, — aut Chremeti talenta, conclusa absque usu in scrinio (Conf. Fragm. 2. pag. 107. seqq.) 1— Ut igitur medium censeri ad Christianae rei conservationem aptum possit, aptum cumprimis ac principaliter esse debet ad conservandam ejusdem in Christianorum medio totalem, ac puram cognitionem. * * Ubi universae Religionis cognitio salva est, ibi Religionem etiam 0bjectivae consideratam , praesto esse, liquet suopte ; —1 — ast haud vicissim; nec enim, ex quo uspiam, v. c. in scriptura, habetur veritas, sequitur, cognitam quoque esse. — Etsi igitur etiam des, omnem Evangelicam veritatem in scriptura haberi, in hacque conservari, haud attamen sequitur, eam scrU pturae medio haberi Evangelicae veritatis conservationem, quam requirit divinae revelationis finis. 0 3. Observatio. De Conservantis principii charactere, Quemadmodum veritatis Evangelicae cognitio praecl-r puus ac principalis divinae revelationis finis est, ita prae-^ wipue ac principaliter in conservationis principio aptitudb