Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

i4 ** Ante, quam revisionem ordiar, Quaedam, novae hujus inventionis nudantia perniciem, strictim adtingenda sunt. —• Certum est, 1) Scito hoc enecari universalis illius, de qua et praecedente Fragmento et paullum antea actum est, expecta- tionis fructum, promptam nempe universis veritatum salutarium et Cognitionem et Certitudinem Cognitionis. — o) Evacuari mis­sionis Jesu Christi finem, eo pertinentem , ut Credentes salvi fiant fide, quae est ex auditu et praedicatione. — 5) Everti u- niversale, fundatum in sana ratione, et totius generis humani conscjisu, principium, de sufficiente ad veram Convictionem te­stimonio idoneorum testium, quos veritatem et scire, et dicere velle, compertum est. — Negare vero ad veram convictionem vim testimonio illius, quem nec ignorare veritatem, nec in ejus Communicatione seu falli seu fallere posse convictus sum, idem est, ac abnegare rationem, aut data opera cum ratione insa­nire. — Nemo certe alius, quam qui sibi tantum, exquisito stultitiae exemplo, credit, desiitque Deo ipsi credere, abrogare iidem tali testimonio potest. — 4) Strui, propagariq ie Chri­stianae Religionis pestem, Rationalismu?n; anne enim illa, ex internis doctrinae rationibus quaesita, convictio, haberi potest, absque Prüfung beő Sttíjaítá, — distinctive ac fundamentali charactere Rationalismi ? — Mitto alia — Ad Bollium transeo, secuturus narrationis illius filum, visurus primum ea, quae is de communi Magisterii usu, — deinde, quae is, in aliorum ve stigiis, de necessitate immediatae convictionis; partim narrat, partim fabulatur. — En : a) De universali usu et fructu Magisterii. Fere omnes homines recipere religionis doctrinas primum ad solam aulhoritatem parentum et magistrorum; inquit. — Paucos deinde ad eum venire situm, ut vel exiguam partem ejus, quod primum unice ad verbum aliorum credi- 1 derunl, ipsi curatius examinare, et inquirere, hacque via philosophicam Convictionem in se producere possent. (Op. cit. part. i. p. 18.) Recte; sed et ad excludendam philosophicae convictio­nis necessitatem efficaciter; — si enim pauci — wenige — sunt, qui ad philosophicam vel exiguae acceptarum in principio doctrinarum partis convictionem pervenire pos­sint, sequitur, universos reipsa haustam initio doctrinam retinere constanter aut ex toto, aut parte maxima; —» proinde in hypothesi de philosophicae Convictionis neces-

Next

/
Oldalképek
Tartalom