Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
vam vindicant. — Habeat nec ne, plenitudinem scriptura ? quaestio est suaple indole, et absolute, prorsus indifferens; — ast, habito ad ejus cum cognitionis principio nexum respectu, si tractetur rite, adversus plenitudinarios protestantes, meo quidem judicio, prorsus decretoria. — Quid ita vero ? Ideo, quia suum etiam plenitudo, cum cognitionis principio connexa, habet Characterem, quo deficiente, ea plenitudo haud est, quam habere debet cognitionis principium. — Liquebuunt haec ex subnexo Charactere. $. 26. 8) Certitudo plenitudinis. Quam necessaria cognitionis principii dos est, originalis doctrinarum plenitudo , tam etiam hanc, ut proprietas illius esse possit, distinqui necesse est Charactere certitudinis ; — sicut enim universos de cognitionis principio, quodnam sit? certos fieri, ne in recipiendis propinatis, illius obtentu, doctrinis fallantur, necesse est, ita universos esse de ejus plenitudine certos oportet, ne, in ambiguitate ea- tenus relicti, quaerendam forte alibi etiam aliquam revelatae veritatis partem esse arbitrentur, pateantque et ipsi fraudi, et evangelica veritas corruptioni. — Haec quidem vocari in litem a nullo cogitante posse , persuasus intime sum. — Expende igitur ex horum amussi jactatam scripturae plenitudinem, et, num commendetur certitudine, decerne. — Nihil profecto, ut mitissime dicam, incertius! — l) Destituitur haec plenitudinis scripturae existentia, o- mni authorum sacrorum testimonio; asseritur ergo, proprio adversariorum Systemate considerato, prorsus temere. (Fragm. 2. pag. 53 seq.) •— 2) Incredibilis est, spectata librorum sacrorum genesi et habitu; — nam ne vestigium quidem uspiam Consilii occurrit, quod innuat, authores borúm librorum scribere omnium, quae praedicabantur, doctrinarum compendium intendisse; —- certum immo esh pro occasionis, aut necessitatis exigentia, id duntaxat 'scripsisse singulos, quod occasio aut necessitas poscebat. — Si dicas, sparsim forte omnia narrare, quae erant in praedicatione? — Forte! — ast hoc ipso, quia forte dun* taxat, nemo prudens velut certum credet. — Nisi ex ingenio fingas, authores sacros invicem velut conspirasse, ut, 148 •***•——