Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

quod alius praeteriit, alter supleat, — aut casu omnino ac fortuito alterum alterius suplevisse defectum, habere as­serto fidem haud poteris ; <— at quis prudens et cogitans tam singularem eventum tribuat seu conspirationi, omni destitutae vestigio, seu casui, et fortunae ? — si habitum spectes, nihil magis abhorrens ab indole, et Consilio com­pendii; — scribi enim, atque identidem ea inculcari, et clare quidem, legas, quibus posteri haud egent, cum ex adverso plures, dictu gravissimae, veritates, vel taceantur, vel dicantur et rarius , et subobscure, licet ad omnem pertinentes posteritatem. •— Non haberi in scripturis o- rnnem traditam veritatem, demonstratum saepius jam est a Catholicis authoribus ; quos consule ; ac lege cumprimis egregium Jacobi Frint opus: »fjanbbucf), part. 2. vol. i. pag 423. seq. — 3) Refellitur propria Doctorum prote- stantium Confessione. •— Excitabo, compendii causa, bi­nos duntaxat, Doederleinium, publicum Professorem, vi­rum inter principes theologorum protestantium sine du­bio computandum, — et Brescium, Superintendentem ge­neralem. — Ille (op. alib. cit. pag. 100.) edicit diserte: non omnes Religionis Christianae partes tradi in novo Testa­mento. — Iste (Apolog. fasc. 2. pag. 208.) contineri in li­bris sacris jactatum compendium, negat rotunde: 2Bnr eő bem ^eiligen ©etffe um ein Compendium bér SERorai, unb be$ ©fctubené $u t(jun, fo hätte eé 3>efu$ felbft am tauqltcbjfcn machen müffen. — Habe, quantivis additam Brescii ratio­nem; satis ad propositum meum est, quod compendium ne­get. Quis prudens plenitudinis scripturarum agnoscat cer­titudinem , postquam usque adeo incerta est, ut etiam a domesticis Doctoribus palam, rotundeque negetur? — An­ne vero seu plenitudine, seu plenitudinis certitudine destitu­tae scripturae, haberi pro cognitionis principio possunt ? * * Diversi diversam in protestantica librorum sacrorum ad helerogeneas quasdam praerogativas provectione miseriam vi­dent. — Alii speciem quamdam particularismi Pharisaeorum, scriptae Mosaicae rei necessitatem ad universos extendentum po­pulos , hocque defectu condemnantium alios omnes. — Num satis videant oculate ? discernendum aliis relinquo. — Alii uni­versalitatis , quae ad Christiariae Religionis pertinet praerogati­vam, vident periculum *, nec, uti equidem puto, vane; quid e-

Next

/
Oldalképek
Tartalom