Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
i47 S. 25. 7) Originalis plenitudo. Contineri cognitionis principio originalem doctrinarum plenitudinem, i. e. doctrinas omnes, quae revelatae, prae- dicataeque in principio sunt, oportere, ex ipsa principii hujus indole et fine usque adeo certum est, ut in infelice rerum divinarum confusione, dubitatum haud sit, proclamari pro cognitionis principio scripturam nequaquam posse, nisi originalis plenitudinis exornatam praerogativa. Trahi praerogativam hanc adhuc magno consensu ad libros sacros, vacat dubio. — Utro igitur charasteristica haec dos, ad ecclesiasticam ne praedicationem, an ad scripturam pertinet? — Quaestio haud ardua decisu, si animum adferas non nimis seu coecatum, seu obstinatum! — 1) Integro Apostolico saeculo et ultra, praedicationem eam dotem habuisse, agnitumque in ea universim principium cognitionis Christianae fuisse, creditur absque lite. — Pertinuisse etiam divinum praedicationis institutum cum plenitudinis dote, ad fixam divina ordinatione Ecclesiae constitutionem, nequit dubitari. — At, quidquid tale in originibus Christianae rei occurrit, pertinere ad o~ mnem quoque Christianam posteritatem, magno Christianorum omnium, ipsorumque etiam protestantium, consensu, certum est. — 2) Praedicationis institutum provisione divina ad universam Jesu Christi rem et propagandam, et per omnia deinceps saecula conservandam , ordinatum esse, fatentur iterum ingravate ipsi protestantes; — atqui universae et propagatio et conservatio evidenter supponit plenitudinem. — 3) Omnes, quos requisivi, Characteres, in cognitionis principio requiri, ambigi prudenter haud potest; cum igitur ad excludendam eam praerogativam unius quoque defectus satis sit, -— scripturam vero omnibus adhuc pertractis destitui, hocque ipso principium Christianae Cognitionis haud esse, manifeste liqueat, nec, an alterutra sit? dubitetur? — sequitur, praedic a-tio nem esse, hocque ipso doctrinarum quoque in «a haberi plenitudinem. * * Ilaec, intacta de scripturarum plenitudine controversia, praedicationi et hanc dotem, et principii cpgnitionis praerogatiK 2