Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

ut, evacuata pedetentim propriis Evangelii sensibus scriptum, !a idem denique nihil eorum, quae praedicata in principio sunt, credere, satis sit. — Quantum haec perniciei extremitas distet ? liquet jam affatim ex praemissis, ampliusque liquebit ex iis, quae'sequentur. — Nihil certe verius, quam Deum ab homine ultra id, quod potest, haud exigere; — quin, nec exigere pos- se; — ast hinc luculente sequitur, omne id, quod Deus ab hő­mmé reipsa exigit, homini eidem possibile esse. — Atqui exigi reipsa doctrinarum omnium, promulgatarum in principio, re­ceptionem et quidem ab omnibus, et omni tempore, tam et mul­tis, et invictis argumentis demonstratum jam est, (Fragm. 1% §. 4. seqq. et supr.) ut convictioni sola obstare possit obstinatio, aut error oppido culpabilis; — id igitur onmibus, omnique terrpore possibile esse, confitendum est; —■ sique id, quod ex­igitur, obtineri librorum sacrorum scrutatione haud possit, se­quitur, tam certo aliud cognitionis principium praesto esse de­bere, quam certum est, exigere Deum ab homine, quod impos­sibile ei est, haud posse. — Profecto, quo luculentius aliud hoc principium et ex manifestis ac multis ipsius scripturae testimo­niis, et ex planis sanae rationis dietaminibus, et ex constante, ac uniformi omnium , quae molitionem Lutheri praecesserunt, saeculorum, Christianorumque usu et fide, emicat, — quove manifestiora jam sunt triti a nudius tertius et adpliciti scripturae principii pericula, trahentia universam Jesu Christi rem ad inte­ritum ; — tanto fit certius, quanti neotericum illud — satis est, — haberi oporteat. b) Seu addas interpretes Magistros, independentes ab auditu. Commensuratum communibus multitudinis, i. e. indo­ctorum ac rudium viribus scriptum cognitionis principium, nisi addita peritorum ope, haud esse, ingravate jam uni«- versi concedunt; — addita attamen ea ope, satis omni­bus, ad eorum, quae cognita esse oportet, cognitionem, consultum esse fabulantur. — Perridicule, sine dubio, ( Fragm. 2. p. 62. seq.) sed nec seu cohaerenter; seu Chri­stiane, seu ad finem apte. — i) Non cohaerenter; princi­pium enim cognitionis, provisione Dei extraordinaria ad tollendas cognitionis difficultates ordinatum, clarum in o- mmbus, cognitu necessariis, et quidem omnibus, qui ad eam cognitionem obligantur, esse oportere, nemo cogi­tans negaverit; — est ne autem, si opus est Magisterii ope? Porro, in iis, quae, quia obscura, cognosci ex hbro rationis aegre aut vix poterant a rudibus, relictos eosdem rudes Magistrorum opi haud esse, subventumque

Next

/
Oldalképek
Tartalom