Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
securae cognitionis causa in hoc genere fuisse revelatione clara, certum est; •— quam igitur actum inconsequenter, si rursum necessariae veritates conclusae libro, impervio rudibus, relictoque scrutationi Magistrorum, cognoscen- daeque horum ope essent, licet perinde, sicut veteres e- rant, fallibilium et incertorum? — Tum, si satis est, quod disci ab unoquoque ex scriptura potest, an praesidium Magisterii non superfluit? — Porro, si ad cognitionem necessariorum opus est praesidio Magisterii, quid scripturae prodest infallibililas ? -— cur infallibilis scripturae obtentu, Magisterium, originali manuductionis ad veritatum necessariarum cognitionem jure, spoliatum est? —• quia fallibile fuit? ita praetensum est; sed num hoc, quod surrogatur, Magisterium fallibile non est? esse, haud negatur; quid igitur ex producta metamorphosi accessit lucri? Quid, inquam? — Taceo, hac Magisterii ope produci fnb m coecam, quam universim, velut insufficientem, ab eodem hoc opitulantium genere reprobari, certum est. — s?) Non Christianae; ut enim fides, Magisterii acquisita o- pe, sit Christiana, necesse est, ut docentis Magistri fides sit ex auditu; ad primum usque docentem missum pertingente; fixus enim Christianae fidei Character est, ut sil ex auditu; — at non qualicunque, verum plene et ad a- mussim auditui primi audientis conformi, atque inde ab eodem primo audiente, velut et primo, et unico Christianorum omnium Magistro, continua serie ad omnes veros ejusdem discipulos propagato. •— Manifeste hic ordo, et auditus lex, emicat ex scripturis. — Primus ille ac unicus (v. supr.) Magister, Jesus, licet ipsa veritas, et verus Dei filius, in quo omnes sapientiae, ac scientiae thesauros reconditos esse testatur scriptura, nihil unquam, velut proprium judicii sui fructum, cum docet, proponit, sed constanter velut veritatem auditam; — en : sicut audio,judico; (Jo.5. 3o.) — iterum : Ego, quae audivi ab eo, haec loquor in mundo ; (Io. 8. 26.) mox : sicut docuit me Pater, haec loquor; (v. 28.) rursus: veritatem locutus sum, quam a Deo audivi: (v. 40.) et o- mnia, quaecunque audivi, a Patre meo, nota feci vobis; (Jo. l5. i5.) — similiter continuo. — Perinde Paraclitus, seu Spiritus Dei; •— de quo perhibet ipse Dei filius, quod: non loquefur o