Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

62 his, atque aliis tuis egregiis animi Dotibus et Virtutibus moti, personam tuam sublimiori Prae­rogativa exornare, et splendidissimae Dignitatis accessione decorare, Sacraque Purpura insigni­re statuimus, indubiam in Domino bonorum omnium largitore spem habentes, fore, ut addi­tis tibi honorum et dignitatum titulis, virtutum quoque tuarum decor et splendor magis in dies elucescat, ac nolis et Romanis Pontificibus successoribus nostris, in Regimine Universalis Ecclesiae et sublevatione incumbentium onerum, magno futurus sis adiumento. Habita igitur super his cum Venerabilibus Fratribus nostris, eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus deliberatione matura, et invocato auxilio Illius , Qui pia Consilia feliciter dirigit, de eorundem Fratrum no­strorum unanimi consilio et assensu, ad Omnipotentis Dei laudem et gloriam , ac huius Sanctae Sedis, et Catholicae Fidei incrementum, Te in ipsius Romanae Ecclesiae Presbyterum Cardinalem , ex certa scientia nostra, et de Apostolicae potestatis plenitudine, apostolica authoritate, tenore praesentium assumimus et creamus, eorundemque Fratrum nostrorum numero et Collegio, cum dignitate, authoritate, praeemimentia, Honoribus, privilegiis et emolumentis consvetis , fa­vorabiliter aggregamus , Cardinalemque fore et esse, ac pro tali haberi debere, nec non plenum ius tibi in Cardinalatu quaesitum esse , decrevimus et pronunciamus , Teque solita Benedictione benedicimus, ac ex nunc in Presbyterum Cardinalem, et ipsorum Fratrum nostrorum Collegium una cum ipsis Fratribus, de simili consilio et assensu, eisdem authoritate, scientia et potesta­tis plenitudine recipimus et admittimus. Ut autem, quamprimum Cardinalitio possis Honore decorari, rubrum Riretum, per nos, de more benedictum, *) aliaque Cardinalatus Insignia, properanter ad te deferri volumus, et postquam illo reverenter, ut par est, fueris ornatus, huius splendidissimae Purpurae ornamento admoneri te intelligas, te in excelsa Sanctae Romanae Ecclesiae Dignitate constitutum , adversus quaecunque pericula perpetuo interritum, atque invidum pro eadem Ecclesia stare oportere , usque ad pretiosam in Conspectu Domini sanguinis effusionem; non ob­stantibus Sixti V. de certo Cardinalium numero, et aliis, nisi in ieiuniorum Decembris tempori­bus tantum creandis, et Eu genii IV. felicis recordationis Romanorum Pontificum, praedecessorum nostrorum, ac quibuscunque aliis constitutionibus et ordinationibus apootolicis, nec non forsan consensu omnium Cardinalium, et absentium illis prius ad hoc specialiter vocatis, et ad certum tempus exspectatis, vel maioris partis eorum, collegialiter habito, in Cardinalium creatione interve­nire, alioquin eorum creationem nullam censeri debere, disponentibus; quibus ac aliis omnibus, quae quomodolibet obstare possent, etsi pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales, idem importantes mentio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, te­nores huiusmodi, et si in eis caveatur expresse, quod illis nullatenus, aut nonnisi sub certis inibi expressis modo, et forma derogari possit, praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, quoad praemissa, consensu, assensu, scientia, potestatis plenitudine, et authoritate similibus, specialiter et expresse derogamus, ae sufficienter derogatum esse decernimus, Quodque Tu forsan omnes qualitates ad id requisitas, vel earum aliquas non habeas, contrariis quibuscunque, et quibuslibet aliis privilegiis, induitis et literis apostolicis ge­neralibus, vel specialibus, quorumcunque tenorum existant, per quae praesentibus non expres­sa , vel totaliter non inserta , effectus huiusmodi gratiae impediri valeat, quomodolibet, vel dif­ferri , et de quibus, eorumque totis tenoribus , de verbo ad verbum habenda esset in nostris *> Eí jelenkorig meg vagyon, ’s az Universitas könyvtárában Pesten őriztetik. ' 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom