Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
63 literis mentio specialis. Nos enim tecum, ut statum tuum iuxta Cardinalaius dignitatis sublimitatem decentius tenere, et exspensarum onera, quae te iugiter de necessitate subire oportet, facilius sufferre valeas, motu proprio, non ad tuam, vel alterius pro te nobis super hoc oblatae petitionis instantiam , sed authoritate nostra , ut praedictam Ecclesiam Strigonicnsem, quamdiu illi praefueris, et una cum Ecclesia tibi pro titulo tui Cardinalatus assignanda, nec non etiam omnia et singula Monasteria, et Consist ori ali a , Prioratus, Praeposituras , Praepositatus, ceteraque cum cura, et sine cura, beneficia Ecclesiastica secularia, aut quorumvis Ordinum, militiarum relatio- naria, quae ex quibusvis concessionibus, et dispensationibus apostolicis in titulum, commenda m , administrationem, aut alias quomodolibet obtines, et expectas, ac in quibus, et ad quae ius tibi quomodolibet competit, quaecunque, quotcunque, et qualiacunque sint, ut prius, quoad vixeris retinere, nec non ius tibi in illis , vel ad illa competens prosequi, et non deductum deducere, et si illa evincas, litigiosa beneficia huiusmodi consequi, et similiter, ut prius, quoad vixeris, retinere, nec non quoscunque fructus, redditus, et proventus ecclesiasticos, loco pensionum annuarum, ac quascunque pensiones annuas super similibus fructibus, redditibus et proventibus tibi reservatas et assignatas, quarum, et quorum quantitates, nec non monasteriorum, et aliorum beneficiorum praedictorum fructuum, reddituum et proventuum veros annuos valores, illorumque qualitates, innovationes, situationes, denominationes, ordines, dependentias, et ipsorum beneficiorum litigiosorum status praesentibus haberi volumus pro expressis, et quoad vixeris, ut praefertur, exigere, ac in tuos usus et utilitatem impendere, libere et licite valeas ; *) generalis ac Lateranensis novissime celebrati, Conciliorum, aliisque quibuscunque Constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, nec non Ecclesiarum, in quibus beneficia huiusmodi existunt, iuramento , confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consvetudinibus, celerisque contrariis nequaquam obstantibus, auctoritate et motu similibus earundem tenore praesentium, de specialis dono gratiae, dispensamus. Decernentes propterea Ecclesiam Strigonicnsem, ac Monasteria, et beneficia huiusmodi non vacare, et reservationes fructuum, et pensiones huiusmodi non cessare, proviso, quod in Monasteriis, et Prioratibus divinus Cultus , et quatenus conventualia existant, solitus monachorum , et ministrorum numerus, nullatenus minuatur, et beneficia huiusmodi debitis non fraudentur obsequiis, sed eorum et dilectorum filiorum Conventuum eorumdem monasteriorum, prioratuum, qualenus conventualia, ut praefertur, exstant, congrue supportentur onera consveta. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae assumptionis, creationis, aggregationis, decretorum pronunciationis, benedictionis, receptionis, admissionis, derogationis et dispensationis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Mariam Maiorem Anno Incarnationis Domincae 1629. Tertio decimo Kalend. Decembris. Pontificatus nostri anno septimo. + Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae Episcopus. A’ függd petséten Sz. Péter és Pál Apostolok, meg VIII. Orbán Pápának a’ neve látszatnak, ezen körül írásai: In Domino sperans non injirmabor“ következik húsz alá írt Cardinális. Az eredetébilil, melly az Esztergami Érsekség levéltárában vagyon. *) Eztírt tarlótla meg holláig a1 Turótú Prépostságot.