Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

46 Pázmánlani Viennae fundati, detrimento esse possent; haec paucula, subiectis numeris expressa, a superioribus Collegii, omni cura, custodiri , et in Libro alumnatus exstare volumus. Primo~ Ius et autoritás designandi, qui in hoc Collegium reeipi debeant, penes nos solos, et succes­sores nostros; sede autem Archi-Episcopali vacante, penes Capitulum Strigoniense erit» Proinde ad nullius importunitatem, ullus recipiatur sine expressa, et scripto obtenta nostra, vel eorum, quos designavimus, licentia. Et licet ex speciali nostra benevolentia Dominis Praelatis in Ca­pitulo Strigoniensi existentibus indulserimus, ut soluto pro alumnorum suorum sustentatione pre­tio, aliquos in Collegio nostro alumnos educare possint pro suarum Ecclesiarum subsidio; vo­lumus tamen, ut sine consensu nostro , vel successorum, vel sede vacante, Capituli Strigonien- sis, nemo istorum recipiatur, nec quaternarium, aut quinarium numerum excedant Praelato­rum alumni. Ne autem Regens Collegii cogatur debita , pro praedictis alumnis Praelatorum , laboriose exigere; volumus : ut in primo huiusmodi alumnorum ingressu , solutio integri anni deponatur; et anno expleto singuli alumnorum ad Patronos suos, anticipatam anni sequentis solutionem allaturi, remittantur. Huiusmodi vero alumni Praelatorum in Collegium admissi nul­las omnino exemptiones habeant, sed per omnia Statutis et Consvetudinibus Collegii uniformi­ter se accommodent. Nulli vero alumni ad ullius instantiam alio transferantur, nisi nobis, suc­cessoribus, aut sede vacante, Capitulo Strigoniensi, cum aliquibus dispensandum videretur, ut ad Collegium Romanum transmitterentur. Secundo: In iuramento alumnorum Collegii huius de reditu in Patriam, ne quidem occasione ingressus in Religionem, dispensari possit, nisi a nobis, et successoribus nostris Archi-Episcopis , vel sede vacante, Capitulo Strigoniensi; quae tamen dispensatio et rarissime , et gravibus ex causis fieri debebit, praesertim, quoad Ungaria tanta laboraverit parochorum inopia. Nam si Dei Benignitas tot animarum periclitantium sa­luti , sufficienti parochorum numero providerit, nobis quidem volentibus, religiosae vitae stu­dia sequi poterint, quos eo vocaverit Dei gratia, non fuga laboris, aut quietae contemplatio­nis voluptas. Tertio: Ad Studia Philosophica, atque etiam Scholasticam Theologiam ii omnes ap­plicentur, quos Examinatorum censura idoneos pronunciaverit; non obstante illo paragrapho, qui Literis Fundationis insertus fuit, ut pauci ad haec studia admittantur; illum enim paragra- phum extrema, quae tunc erat parochorum paucitas, expresserat; paullatim vero crescente operariorum numero, non videntur selecta ingenia suffocanda. Qitarto: Si successu temporis ali­qui alumni dissoluti invenirentur (quod Deus nolit) arbitrio Patris Regentis severe puniantur, secundum mensuram delicti poena mensurata esto: ita, ut quidquid ad disciplinae conserva­tionem necessarium videbitur, id exequi Patres Regentes libere possint. Habita tamen semper ratione humanae imbecillitatis; quae interdum impetu abrepta, aliquid repentine facit, quod] factum nollet meditate. Quinto: Quantum fieri poterit, deinceps alumnatum non alii, quam Rhetores, qui Logicae auscultationi applicari possint, recipiantur. Sexto: Maioribus ordinibus initiandi ad titulum mensae Archi - Episcopalis ordinentur. Tempore autem Vacationum, ne alumni temere hinc inde vagari permittantur: ad Parentes tamen et cognatos vicinos aliquando in vacationibus excurrere poterunt arbitrio Regentis. Quae omnia in Collegio nostro observari volumus. Datum Posonii in Curia nostra Archi-Episcopali, die XXII. mensis Julii Anno Sal­vatoris Millesimo Sexcentesimo Tricesimo Tertio.“ Cardinalis Pázmány, m. pr. L. S» M. és F. T. Ócskái Ocshay Antal. Püspök úr Gyűjteményéből.

Next

/
Oldalképek
Tartalom