Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

47 Pázmány Peter, meg-halás esetére o’ Bét si Magyar Semináriumnak pénzt liágy, hogy azon ingatlan jószágokat szerezzenek 1636. „Nos Petrus S. R. E. Presbyter Cardinalis Pázmány, Arcbi - Episcopus Strigoniensis etc. Siquidem Collegium Pázmániánum Viennae sub cura Patrum S. I. per nos erectum , velut iugiter manantem bonorum sacerdotum fontem, augere et ornare semper in optatis habuimus, eo solo et unico fine prae oculis habito , ut ad Dei Gloriam, et S. Fidei Catholicae incrementum succrescerent Ungariae Sacerdotes idonei ; quorum doctrina ac pietate timor, ac amor aeternae Bonitatis, in animis hominum augeretur- Idcirco notabilem paratae pecuniae summam in unam cistam ferream, viridi eoiore a foris tinctam, coniecimus. *) Eam vero cistam cum omni pecunia de facto in ea contenta , atque etiam imposterum per nos in eandem cistam re­ponenda , donatione , causa mortis, per Reverendum Patrem Joannem Hinyra, tanquam Regen­tem Collegii Pázmániáni; per manus tradimus eidem Collegio, retentis tamen apud nos clavibus cistae; volentes, ut praedicta cista in Archivo Domus Professae S. I. Viennensis deponatur. Quam ob rem, si necessitaß aliqua nos non coegerit, ut pecunias in ea cista habitas, vita durante, in toto, vel in parte, consummamus; omnis pecunia in ea cista reperta sit Collegii Pázmániáni: ea tamen conditione, et non aliter: ut sub quovis praetextu, in nullum alium usum dicta pe­cunia insumatur; sed bona «tabilia fructifera pro Collegio Pázmániáno coemantur, eaque in perpetuum Collegio incorporentur; ac ex bonorum huiusmodi proventibus, maiori numero Cle­rici , Hungáriáé deservientes, alantur. Super quo conscientias eorum oneramus, qui Collegii curam habebunt. Xolumus autem, ut post obitum nostrum claves eiusdem cistae, unus ex nostris Testamentariis Dominis, Viennam deferat, et in praesentia Patris Superioris Domus Professae Viennensis S. I. aliis gravibus Patribus adstantibus , cista aperiatur, et pecunia iuxta signaturam , quam in cista invenient, Collegio Pázmániáno integre assignentur: ut hac ratione cognita, summa pecuniae constare possit. Nam volumus, ut Domini Testamentarii nostri, imo etiam Archi - Episcopus Strigoniensis, vel sede vacante, Capitulum Strigoniense, efficaciter pro­curent, ut tota pecunia in dicta cista existens , ad bonorum emptionem utiliter insumatur, ac pro quantitate reddituum auctorum, numerus etiam alumnorum multiplicetur. In horum omnium fidem ac firmitatem, Donationem hanc in forma patenti, praesentibus Testibus infrascriptis, et ad hoc specialiter vocatis, manus nostrae subscriptione, ac Sigilli anularis impressione robo­ravimus Posonii Anno 1636. Die XXVIII. Octobris.44 Petrus, S. R. E. Cardinalis • Pázmány Archi - Episcopus Strigon. Georg Jahorod. m. p. Thomas Bielanig. m. p. Canon. Posonien. Blasius Szentkereszthy, C. et C. Poson, flevensy Gábor kéaírataibál. m. p. Daniel Eszterházy. m. p. Emericus Bikesi. m. p. Paullus Kállay de Nagy Kálló. m. p. Georgius Kütössy, m. p. *> ) Ötven öt ezret; lásd: „Neo Asserti Juris rtip. in Bona Ecclesiasticor, Disquisitio Pest- 17Q2.“ 8. p. 211.

Next

/
Oldalképek
Tartalom