Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

74 Multum ad literas provehendas contulerunt etiam Pontifice» Romani hujus periodi, praesertim vero Silvester II. antea Gerbertns compellatus primum Auriliacensis monachus, postea monasterii Bobiensis abbas, Ollonis III. et Roberli Franco­rum regis informator, prius Rhemensis , dein Ravennatensis Archiepiscopus, ac tandem anno 999. interventu Ollonis III. Pontifex Romanus creatus. Hic cognitionibus suis mathematicis ingenio, cujus perspicaciam in excogitatis machinis novis, et in earum ad usum humanum adplicatione probavit adeo, ut ru­des aevi sui homines eum communionis cum quodam altiori genio aut daemone arguerent, **) celeberrimum sibi nomen compa­ravit, ac multos praeclaros viros ex Germania, Gallia, et Ita­lia ad se imitandum excitavit, unde factum, ut in iis quoque regnis plures amore scientiarum flagrantes , Philosophiae , Ma­thesi, Medicinae, aliisque objectis pro viribus suis se impen­derent. Haec tamen non ita summenda sunt, ac si virorum horum labores omnem ingeniorum ruditatem profligassent, virorum eru­ditorum omnem defectum supplevissent , ac veram doctrinam et eruditionem restituissent. Scriptores quidem satis copiosos recensent illa tempora, verum viros vere doetos saltem paucis- cimos #*#). Sed aliud hac in temporum infelicitate expectari nec potuit. Nam magistri Scholarum Cathedralium, et Claustra- lium, non aliud docebant, quam septem artes liberales, nomine trivii, et quadrivii comprehensas, videlicet Grammaticam, Rhe­toricam, et Dialecticam (trivium) postea Arithmeticam, Musi­cam , Geometriam, et Astronomiam, (quadrivium), hasque etiam satis imperite, et aride exponebant. Prout vero in his cunctis, non multum splendoris, et liberalitatis situm, ita et angustos hos limites transgredi minime cautum erat. Poetae, quorum exiguus numerus florebat, non carebant quidem ingenio, et phan­tasia, sed parum elegantiae et artis possidebant. Criticorum et Rhetorum classis regularum siccarum expositione occupabatur, materiasque steriles, subinde nugas, et ineptias tractabat l3) Philosophi passim Dialectica, seu Logica et disputandi arte 13) Boulay Histor. academiae Paris. Tom. I. p. 288. Muratori antiqui­tatum Ital. med. aevi. T. III. p. 831. T. II p. 141.

Next

/
Oldalképek
Tartalom