Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
54 beneficentissimum se erga Ecclesiam condendo novos episcopatus hisqtie amplissima bona, et jura conferendo exhibuit, 65) verum etiam in nominandis episcopis jus exercens ArchiepiscopatuiCo- loniensi fratrem suum Brnnonem 66) , Moguntino autem filium Cmleh/nim praefecit, imo eo audaciae processit, ut celebrata Romae Synodo Joanttem XII. Pontificem sede privari jusserit 67). Vestigia Oltonis I. prementes ejus successores Otto II. et Otto III. propria passim auctoritate episcopos constituerunt. Non absi- militer Henrico II. (sancto) visum est Eberardnm cancellarium suum in Bambergensem episcopum nominare, et eum qua talem pluribus bonis dotare 68). Sic in patria quoque nostra S. Stephanum protoregem Hungáriáé decem episcopatus et Archiepiscopatum Stri- goniensem, pluraque monasteria condidisse, amplis bonis dotasse, et collalis sibi vicibus Silvestri II. Pontificis episcopos, et abbates eis praefecisse §. 10. relatum est. Et quamvis de regula tunc in omnibus regnis Catholicis, cunctae personae Ecclesiasticae solius Ecclesiae potestati obstrictae essent, saepissime tamen exceptiones a communi jure obtinebant, eoque res sensim deducta est, ut episcopi tantum clericorum cum clericis lites dirimerent, ac solum delicta Ecclesiastica corrigenda haberent, causae vero civiles eorum cum laicis , vel crimina in civitatem admissa judicio civili, aut curiae regiae saltem relinquerentur. Ita Arnnlphvs Rhe- mensis Archiepiscopus de crimine infidilitafis accusatus ab Hugone Capeto rege Galliae ad carceres detrusus 69) et Adul- bertus Magdeburgensis Arch'episcopus an. 9(59 ab Ottoue I. ob praecipitantiam claustro mancipatus est, imo Henri ens 111. an. 1046, Witgervm Ravenatensis ecclesiae Archipraesulem non reluctante Cardinali Pelro Damiani 70) sede privavit. Bona tamen cuncta tum Ecclesiarum tum Episcopatuum et monasteriorum a plerisque oneribus, censibus, et vectigalibus liberalitate 55 56 (55) Ditmarus Chron. L. If. Chroi*. Magdeburg. ap. Meibom T. I- p.731. (56) Ditmarus Chron L. II. p. 30. 67) Luitpravd. L. VII. o. 4. geq, Muratori Geschichte von Italien P. V. p. 501. 68) Hartheimi Concit. German. T. III. p. 33. Sclilter de lihertat Eccles. German, p. 402. 60) Hifire literaire de Ia France Toni. VI. p. 523. 70) Ditmar. I,. ll,*p. 337. et epiet, L. Vll. epis». 2.