Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
55 imperatorum Romanorum ConstantiniM. 7r) Honorii, et Theo- dosii 78) Leonis, et Authemii 73) aliurumque exempta fuerunt. Privilegio hocce immunitatis reális clericos in patria quoque nostra ornatos fuisse inde patet: quod illi non secus ac reliqui Hungáriáé nobiles a solutione teloniorum , a praestatione collectarum, tributorum, et vectigalium inde a S. Stephano protorege nostro immunes existant 74). In Austriacis haereditariis provinciis ecclesiarum et ecclesiasticorum bona a tributis aliisque oneribus eo minus libera esse possunt, quod illi jure feudali arctius cum civitate constringi, et prout reliqui vasalli ab imperantibus magis dependentes esse coeperint. Non tarnen silentio praetereundum plures imperantes imprimis e familia Carolingica ortos, non tam voluisse sibi vindicare potestatem leges pure ecclesiasticas ferendi, quam potius harum execution! intendisse, scntpeique tales leges cum episcoporum influxu, et consilio condidisse. Quamvis absolute negari nin possit, quosdam px ipsis nonnunquam etiam limites transgressos fuisse, ao prae Ccteiis plus juris sibi vindicasse. Principum influxus in negotia Romanae Cum post exstinctam Caroli M. stirpem Italia gravibus turbis involveretur, etiam proceres Romani ambitionis stimulo abrepti omnia impenderunt, ut supremam iu urbem potestatem sibi propriam redderent. Novam hanc factionem velut duces regebant Adulhertus Thusciae marchio, et Theodora nobilis matrona Romana, quae cum praecipuis et potentissimis urbis familiis in nexu constituta, et per lascivas filias Theodor am et Maroziam adjuta complures in (actionem suam pertrahens id vel maxime efficere conabatur, ut anno 904. Sergius III. patria Romanus in Pontificalem sedem intruderetur. Is factionis suae studiis promovendis in tentus, Ecclesiae Romanae proventus et thesauros in foederatorum suorum sustentationem impendit, iisdem castellum S. Angeli resignans , ut hostes suos deinceps quoque viribus superarent Defuncto an. 911, Sergio III. suffectus est per eandem factionem ?1) Leg. I. Cod. Justinian, de episcop. ct clericis. 72) Leg. 16. Cod. Justin, titul. eod. 73J Leg. 39. Cod. Justinian, de episcopis, et ele- ricia. 74) Verbócsy Part. I. tit. 9. if Ecclesiae