Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

488 sem legitime fuisse convocatam , et esse generalem, potesta­temque suam habere a Christo, cui quilibetcujuscunque status, vel dignitatis , etiam si papalis obedire teneatur, nec per ul­lum dissolvi, aut absque ejus consensu ullorsum transferri posse. In reliquis sessionibus causa quidem Bohemorum Hussitarum discussa est, exitiali tamen discordiae Pontificem inter et con­cilium adeo parum finis impositus, ut pctius usque ad 5. Fe­bruarii 1434. perduraret. Sessione 15. constitutiones de synodis dioecesanis quovis anno semel, aut bis celebrandis, de pro­vincialibus vero synodis quovis triennio servandis publicabantur. Sess. 16. lecta praesente imperatore Eu genii adprobatio relate ad concilium expedita, ejusque, quam perficere volebat, dis­solutionis revocatio. Sessione 17. legati Eugenii IV. nomine et loco ipsius ad concilium admissi, eisque praesidium conces­sum. Ceterum quia Eugenius IV. unionis inter Graecam et La­tinam Ecclesiam restituendae gratia legatos Constantinopolim dimi­serat, isque nnneiaret Graecos pristiuo proposito suo Constantino- poli concilium catenus celebrandi porro quoque inhaerere, synodus Basileensis, ne occasionem ipsos ad sinum Ecclesiae redeundi negligere videatur , alios legatos Constantinopolim deputavit, significaturos : Basileae universam Ecclesiam collectam esse , non Romae, proinde illuc ipsos confugere oportere, si unio­nem sincere desiderant, quod si fecerint reperturos etiam esse Sigismundnm Augustum patronum suum, qui ipsis subsidia contra Tureas suppeditare non renuit. Legationi huic is respon­dit effectus, ut Graecorum mox advolarent legati de synodo fine unionis tractaturi. Post longiores cousulationes in eo con­ventum, ut si Basiloa displiceret, alia quaecunque civitas Ita­liae, Hungáriáé, Austriae , aut Sabaudiae eligeretur, et Grae­cis triremes, necessariaeque expensae ad concilium resolveren­tur. Cunctis his Eugenius P. subscripsit. Plura interea decreta reformationis edita sunt de concubinatu clericorum,de excommunicato post pronuueiatam sententiam vitan­do, de appellatione bis non facienda; de abusuum iu cultu divino fieri solitorum abrogatione , de festis fatuorum , choreis, specta­culis, et nundinis in Ecclesia aut cemeterio minime tolerandis de annatis quibuscunque tollendis , de reservationibus beneficio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom