Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

489 Turn non faciendis. Praescripta fuit formula juxta quam Pon­tifex neo electus munus suum auspicetur, de electionibus canonicis juxta concilii mentem confirmandis. Porro concilium Pontificem obligavit, ut aulam suam reformaret, nullos cognatorum suo­rum usque ad tertium gradum inclusive duces, marehiones, comites , et gubernatores provinciarum , aut civitatum consti­tueret, nec Cardinales plures quam 24 nominaret. At spem quam de bono exitu harum consultationum concipiebant patres, mox nova dissensio interrupit. Nam postquam in sessione 24 legati Pontificis concilium in urbem aliquam Italicam speciatim Flo­rentiam transferri petiissent, fine unionis Graecos inter et La­tinos instaurandae, patres vero Basileenses hoc sine iujuria sy­nodi fieri non posse asserentes Pontificem ad rationem facti sui reddendam evocassent, principes plerique quibus .unio Graeco­rum cordi erat, promulgatas deinceps a concilii patribus adver­sus Pontificem decisiones haud probarunt, imo a Sigismundo imperatore hucdum concilii fautore , ab Hispaniae rege , aliisque imperantibus protestatio contra concilium Basileense interposita est. Cum insuper Kugeniut IV. concilium hoc medio diploma­tis Ferrariam transtulisset, et patres in sessione 25. de loco continuandi’ concilii dissentientes alii Florentiam aut Utinum, alii Basiieam aut Aveuionem eligerent cuuctorum negotiorum ulterior progressus adhaesit Synodus haec posdmodum duce Ludovico Cardinali ex solis fere minoris ordinis sacerdo­tibus congregata sessiones suas ad anui 1443. mensem Majum Basileae continuavit« et in sessione 26. plura crimina .Eugenio licet innocenti adseripta, in quorum nexu eum in faciem con­cilii intra 60 dies evocarunt. Ia subsequentibus sessionibus sy­nodales Eugéniám IV. porro quoque insectati tandem eo de­venerunt, ut eum pontificatu privatum declararent, et iu ses­sione 39. in separato quodam conclavi Amadeum Sabaudiae ducem vitam asceticam Ripaliae ducentem illius successorem no­minarent, quem Felicem V. compellaruut. Demum in sessione 45. quae ultima dicitur, licet Lausannac quoque sessiones ali­quae celebraretur, decretum tulerunt, concilium proximum genera­le Lugduni intra triennium convocandum esse. Fatis functo anno 1447. post varias calamitates Eugenio successit Nicolaus V.

Next

/
Oldalképek
Tartalom