Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

433 subtrahuntur ? ipse vero Joannes Manhemh ctistodiae electoris Palatini resignatur. Decreta est postea in sessione 13 com«» munio sub una specio a Iaicis sumenda. Gregorius XII. autem concilio in sess. 14. resignatiouem suam submisit* cui in proe- mium primus in collegio Cardinalium locus datus. In sessione 15. Joannes Huss velut fautor haerescos Wiclefi convictus est, qui brachio saeculari traditus ad rogum condemnatus est (§ 77. 78.) Eadem occasione sententia Joannit Parvi docto- ris Parisiensis nempe: licitum et meritorium esse tyrannum occidere damnata est, absque ulla tamen auctoris mentione injecta. In sessione 19. Hieronymus Pragensis errores qui­dem suos revocavit, ast in eos rursus relapsus sessione 30. condemnatus et brachio saeculari traditus sortem Hussi exper­tus est. Iu sessione 37. postquam prius jam Sigismundus im­perator Benedictum XIII. ad pacem flectere frustra conatus fuisset, sententia depositionis in eum velut perjurum et diuturni Schismatis fautorem pronunciata est. In sessione 39. statutum coucilia determinato tempore celebranda ita nempe, ut quin­quennio post finem concilii Constantiensis aliud convocaretur, hocquc terminato intra septennium aliud servaretur ac postea singulo decennio in loco a summo Pontifice communi cum concilii consensu determinando, aut defectu Pontificis ab ipsa synodo in­dicendo celebretur ; pro casu vero co , quo schisma pontificium oriretur, proximo anno concilium congregetur, ac cum initio Schismatis pseudo Pontifices a regimine Ecclesiae removeantur. In sessione 40. latum est decretum continens octodecim re­formationis articulos , juxta quos eligendus Poutifex Ecclesiam in capite et membris, nec non curiam Romanam reformare te­neatur, articuli hi respiciunt vel maxime sedis apostolicae re- servationes, annatas, beneficiorum collationes , et gratiae expe- ctativas, commendas, casus, in quibus Papa deponi potest, simouiam, dispensationes, et indulgentias. In sessione 41. praecepit concilium, ut hac vice praelati sex intra decem dies deputarentur, qui cum Cardinalibus conclave ingressi Pontifi­cem eligerent. Horum omnium vota in Othonem Columna ce­ciderunt , qui Martini V. nomen assumsit In sessione 43. neo electus Pontifex illico 18 articulos praesentavit juxta 31*

Next

/
Oldalképek
Tartalom