Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

— 484 quos Ecclesiam reformare velit. In sessione 43. edita decreta nonnulla, quibus exemptiones et dispensationes limitabantur, damnata simonia, renovati Canones de modestia in vestitu cle­ricorum , Et reliqui articuli de Curiae Romanae et Cardinalium reformatione in effectum deducti non sunt. In sessione 44. Pon­tifex conformiter sessioni 30. urbem Ticinum (Pavia) pro futu­ro concilio celebrando designavit. In sessione 45. et ultima fi­nis impositus concilio, quod annis 4. et mensibus 6 duravit, ejusque decreta fidei omnia Martinul Vadprobavit. Lenfant hist, du coucil, de Const. Amst. 1714. 4. Mansi T. 27. 28. p. I. Van der Hardt mag. oecum. Const, concil. Helmstad 1700. T. VII. Roy ko Geschichte der gros. allgem. K. V. zu Kostnitz ed II. Prag. 1782. T. IV. f. {'.C*Emanuel a Schelstrate in dissert, cura aliquibus concilii Constan- tiensis fragmentis edit. Antverp. 1983. ejusque pauci asseclae sta­tuunt concilium Constantiense ad minus ratione quinque primarum ses­sionum dubia pollere auctoriiate, et quidem inde 1) quod sessionibus primis solum illi patres interfuerint, qui Joanni A A 111. adhaere­bant absentibus illis , qui Gregorii et Benedicti obedientiam consti­tuebant, proinde non fuerint sufficientes ad repraesentandam univer­sam Ecclesiam. 2) Quod concilii hujus decreta nec tota Ecclesia ad­optaverit, nec Pontifex Romanuß adprobaverit. Verum haec facilli­me retunduntur. Nam extra dubium est omnes illos pptres , qui Gre- gorio et Benedicto pseudo-Pontificibus adhaerebant, non effecisse sextam universae Ecclesiae partem , adepquc hujus absentiam, non fuisse tanti momenti, ut Oecumenicitati concilii Constantiensis ob­stitisset. Et alioquin omnibus constat, id in aliis quoque conciliis evenisse, ut alijua pars antistitum consultationibus praesens non fuerit, quin tamen conciliorum talium auctoritas impugnetur, ita ex concilio Epne.-nno absens fuit Joannes Antiochenus Patriarcha una cum episcopis ditioni ejus adseriptis. Ita ex concilio Tridentino ab­fuerunt initio episcopi Germaniae et Hungáriáé, quin tamen ullus auctoritatem eoi um vellicare audeat. Huc accedit quod Antistites Gregorio et Benedicto adhaerentes , ubi ad Synodum intrassent. de­creta sessionis IV. et V. non tantum non improbaverint, verum ea pntins relate ad essentialia confirmaverint, declarantes sessione XX. XXIX. et XL Pontificum Romanorum officium esse, quovis decennio concilium oecumenicum congregare , ut haereses et Schismata suffe­rantur, unitas Ecclesiae conservetur, eaque in capite et membris re­formetur. Illud autem eorum assertum, quo contendunt nec Ecclesiam universalem, neo Pontificem Romanum confirmasse Concilii decreta

Next

/
Oldalképek
Tartalom