Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

482 dfcHt *), Paolo post »Kamen non solom Sigismvmtus imperator orbem obequitans publice omnibus annunciabat concilium etiam penes fugam Pontificis prosequendum esse, sed etiam ipnum con­cilium in sessione tertia declaravit, se Pontificis, et praelatorum quorundam discessu minime solutum, nec solvendum esse prius, quam schisma exstirpatum, et Ecclesiae reformatio in capite et membris peracta fuerit, sed nec transferendum esse concilium alium in locum, nisi gravi ab ipso Concilio cognoscenda ex causa. Circa idem tempus Joannes Gerson regis Galliae, et ParisiensiS Universitatis orator sermone publico concilii po­testatem supra Papam probavit. His praemissis decretura in sessione quarta hujus tenoris promulgatum est: „Quod ipsa syno- „dus Spiritus S. nomine congregata generale concilium faciens, quod „militantem Ecclesiam Catholicam repraesentat, acceperit proxi- „rne a Christo Domino potestatem, cui omnis et singulus cujus- „cunque conditionis, et dignitatis etiam si papalis existat obediro „tenetur in iis quae ad fidem, schismatis exstinctionem , Eccle- „siaeque in capite et membris reformationem spectant.'1 In quinta sessione idem decretum confirmatum est. Porro cum Pontifex paulo post in castrum Laulfenburg, hinc vero adhuc remotius nempe Friburgum discessiset, et contra omnia prius a se enuociata velut metu extorta protestatus fuisset, concilium declaravit non solum eum in casum si duo pneudo-pontificcs abdicaverint, sed omnibus in adjuuctis, quibus Ecclesiae pax restitueuda videre­tur Jonnnetn dignitati suae nuncium mittere debere, eumque si a concilio admonitus intra statutum tempus reversus non fuerit, et Pontificatui non cesserit, secandum leges tractandum esse. Postea concilium articulos 45. Wirlej'i non secus ac opera ejus damnavit, ignique addixit, quin tamen se in singulare errorum examen im­miserit. Tempore inter S. et 9. sessionem medio Joannes XXIIL Friburgi detentus , indeque in concilium rursus citatus cum non comparnisset in sessione 9. et 10. auditis testium fassio- nibus, probatisque accusationis punctis contra ipsum publicatis Joannes ab officio suspenditur, eidemque lata sententia com­municatur. Intra idem tempus etiam Hieronymus Vragensis co­ram concilio comparuit, cujus jussu, cum sapere nollet, custo­diae traditas. In sessione 13 Joannes XXIIL pontificatu, ejus- que administratione privatur, et omnes fideles obedientiae illius

Next

/
Oldalképek
Tartalom