Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

Constantiiiopolitanus, et Antiochenus ritus Latini, episcopi quin­genti, Magistri ordinum Hospitalis Jerosolyinitani, et equitum Templi, abbates prope septuaginta, regum Germaniae, Galliae et Siciliae oratores. Concilio praesedit ipse Gregorius X. in primis tamen duabus sessionibus nulla majoris momenti causa pertraotata est, medio solum inter utramque sessionem tempore Gregorius Pontifex omnes antistites ecclesiarum eo inclinavit, ut decimam partem proventuum suorum in adjutorium expeditio­num cruciatarum per sex annos conferendam promitterent. In sessione tertia quaedam decreta sunt ratione electionum, postu­lationum, ac provisionum, speciatim vero decisum, ut electores post absolutam in ecclesia quapiam electionem, hanc quo citius electo significent, electus vero intra tempus unius mensis a die praesentatioris consensum suum declarare obligetur, qui intra spatium trium mensium a consensu praestito recursum pró ele­ctionis confirmatione facere teneatur. Absoluta sessione tertia tandem -et Michaelis Pulaeologi Graecorum imperatoris legati ad concilium coraparuerunt duas epistolas concilio praesentantes, in quarum altera nomine imperatoris missa, dogmata, quae Clemens IV- instar pacis conditionum Graecis jam alias propo­suerat, adoptantur, adjectis tamen precibus, ut Graeci symbo­lum sine adjecta particula Filioque retinere, item ritus suos cum fide Catholica, Sacris Scripturis, decretis conciliorum Oecume- nicorum, nec non doctrina Sanctorum patrum nullatenus pu­gnante« porro quoque retinere possint. Altera nominibus plurium metropolitarum, et suffraganeorum suorum signata sinceram Graecorum voluntatem de unione amplectenda, obedientia, et subjectione Pontifici Romano praestanda profitebatur. Ideoque omnes hi legati solemni Missae a Pontifice Romano celebratae intererant, in qua Symbolum Graece, et Latine cum additione particulae Filioque cantabatur, terque ista verba: Qui ex Patre Filioque procedit repetebantur. Postmodum in sessione quarta concilii tam legatus imperatoris, quam episcoporum Graecorum legati Schisma ejurarunt, praelectam a concilio professionem fidei orthodoxae elicuerunt, et primatialem Pontificis potestatem agnoverant. His domum revertentibus Papa literas imperatori, ejus que filio Andronico nec non episcopis Graecis sonantes — 473 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom