Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

473 consignavit, quibus cunctos ad reliquias quoque Schismatis era­dicandas provocabat. Et profecto Michael imperator isincere mentis suae plura documenta praebuit, nam Josephum Patriar­cham unionis adversarium sede sua privavit, substituto zi Joanne Becco vel Vecco , liturgiám aulicam Graece et Latine introduxit, et Pontificis llomani nomen in precibus commemorari jussit. At his non obstantibus Graeci paulo post pro inconstanti indole sua ad priora rediverunt, totumque unionis negotium optatu effectu frustrarunt. Sessio quinta, quam praecessit solemuis Baptismus unius e legatis Tartariae, qui cum aliis duobus nomen Christo dederant, et sessio sexta seu ultima conclusae sunt constitutio­nibus pontificiis, inter quas praecipuae emnt illae, quae nimium religionum haud aprobatarum incrementum restringebant, et ec­clesiae disciplinam reformabant. Tandem post solitas preces ab­solutas Pontifex concilio finem imposuit conditis universim 30 canonibus*#) quos Gregorius X. poetmodum Decretalium textui intulit. V. Georgii Pachymeres hist. rer. a Mich. Palaeolog. gestar. Nicephoros Gregoras histor. Byzant, J. G. Vulch hist, controv. Graecor, et Latinor. De process. Spirit. & Richurdi concil. Sacr. T. II. p. 58. et seq. Mansi concil. T. XXIV. p. 37. et seq. *) Nonnulli Scriptores uti Da Pin diss. VII. de antiq. Ecclos, discipi. p. 550. Bossuet defena. declarat. Cler. Gall. Par. I. L. IV* c. 7. et seq. aliique evincere conantur sententiam exauctorationis non a concilio, sed a solo Pontifice in Fridericum imperatorem pronun- ciatam fuisse, idque inde, quod Innocentius IF. ipse fateatur sen­tentiam excommunicationis a se ferri praesente Concilio Sucro. Idem etiam Matthaeus Paris defendit eo argumento, quod si sententia communi patrum consensu pronunciata fuisset, illi certo certius nd auditum sententiae minime obstupuissent. Ceterum sententiam in Fri- dericum latam inter acta ejusdem Synodi reperire licet. Canones tamen hos omnes in concilio conditos et promulgatos fuisse negat Natalis Alexander in H* E. secui. XIll. T. VIII. p. 355. Canon 1) de Trinitate et fide Catholica inscriptus declarat: Spiri­tum S. cx Patre Filioque tamquam ex uno principio et per unam Spirationem procedere , damnatque Contrarium tenentes. Canone 2) constitutio Gregorii X. Super electione Romani Pontificis continetur his verbis: ,, Cardinales qui in urbe, in qua Papa morietur, existent, „absentes tantum ad decem dies exspectabunt, quibus elapsis stu ad. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom