Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
38 nonnullorum Imperantium qui probe perspiciebant Religionis immediatum cum republica nexum, saluti hujus plurimum prodesse, legesque civiles non parum roboris accipere, si Ecclesiae quoque auctoritate sancirentur. Inde factum, ut episcopos non solum in consilia sua vocarent imperantes, verum eis jus quoque leges civiles ferendi nonnuuquam tribuerent, aliaque reipuhlicae negotia concrederent, tanto magis, quod et ipsis praesertim Occidentis principibus summi momenti esse videretur, auctoritatem suam Religionis fulcro inter gentes recens subjugatas stabilire. 2) Liberalitas insignis tam principum quam fidelium, qui Ecclesiis, monasteriis et episcopis amplissimas donationes faciebant , eo inprimis motivo , ut per eas peccata sua expiarent, poenarumque reatus tollerent 3). Historia testis est ab ipsis imperatoribus, regibus ac principibus magnos terrarum tractus, comitatus, urbes, oppida et pagos communibus juribus et privilegiis adnexis *) donatos fuisse episcopis, Ecclesiis, et monasteriis ita , ut nihil praeter alti et eminentis dominii jus sibi reservarent. Inde secutum quod multi Ecclesiae praelati duces, comites, et marehiones facti non modo jurisdictionem in populos exercerent, verum etiam ut feudis provisi vasallorum servitia praestare, et armis instructi castra sequi tenerentur 3) Jus cognoscendi civiles causas, quod per primos imperatores Christianos jam sancitum a Carola M. ampliatum 4~) episcopis tantam auctoritatem tribuit, ut illi non solum causas quasvis Civiles ab una dissentientium parte ad se delatas assumere potuerint, verum insuper ordinavit, ut et altera litigantium pars forum Ecclesiasticum sequi teneatur 5}. Imo his no/i contentus Carolas M. sanxit ut praeter influxum, quem hucdum episcopi in causas civiles habebant jurisdictionem fere criminalem exerceant G) diserte praecipiens, ut quisque episcopus quotannis vel per se, vel per Ar- chidiaconum in omnia delicta a quibuscunque fidelibus perpetrata, nec rege excepto, inquireret, ac cuivis delicto poenam convenientem, aut poenitentiam dictaret, eamque publicae coram omnibus executioni mandaret. Unde factum, ut hae occasione volun- * 9 3) L. A. Muratori diss. de redemptione peccator, in Antiquit« Ital. med. aevi T. V. p. 712. 4) Capitulari ad ann. 810. b) Capitular. L. VI. 9. 36Ö. 6) Capitol, ad an. S03. c. 1.