Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

PAHS II. HISTORIA STATUS INTERNI ECCLESIAE CHRISTIANAE. CAPUT I. De Gubernatione Ecclesiae et Hierarchia Ecclesiastica. §• 16. , u Cleri conditio et auctoritas. \ Clerici potestatem illam quam a majoribus acceperant non solum conservarunt verum inde a temporibus regum familiae Ca- rolingicae etiam auxerunt adeo, ut eorum praelati tam secula- res quam regulares volentibus , et admittentibus provinciarum imperantibus ad negotia quoque civilia reipublicae influxum nan­ciscerentur. Jam enim VI. et VII. Ecclesiae seculo in conven­tibus regnorum nationalibus, et comitiis magnae auctoritatis erant, paulo post eo pertingentes, ut nemine refragante in consulta­tionibus maximas partes tenerent, ante ipsos duces et comites locum caperent, ante omnes vota sua depromerent ac in causas civiles et regum electiones non parum influerent 1 2 * * * *). Fa­teri tamen quisque debet Clericos praesertim episcopos in pro­vinciis Occidentalibus majorem auctoritatem et venerationem con­secutos fuisse quam in Oriente. Causae vero auctae potestatis Clericorum generatim sequentes assignari solent 1) prudentia 1) Vid. Plante’s Geschichte der Christ. Kirchl. Gesellschafts verfas. T. II. p. 231. et Schmid's Geschichte der Deutschen. P. I. p. 323-et seq. qui provocant ad documentum seculi V1II. in quo nomen Archicpi- scopi Cantuariensis ante ipsius regis nomen subscriptum videtur. 2) Teste Tegano Carolus M. omnes episcopos, abbates, duces et comites a maximo ad minimum interrogavit, an eis placeat, ut nomen suum id est imperatoris filio Ludovico tribueret. Vid. Baroniut ad ^n. 813 Nro 13. item acta exauctorationis Ludovici apud \Dueheme T. II. p. 331. Sirmondut concil. Gall. T. II. p. 560.

Next

/
Oldalképek
Tartalom