Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
neque duas tunicas , neque calceamenta, neque virgam ; quibus ita perculsus est, ut illico pallium, calceos, baculum, ac peram abjiciens , unicamque reservans tunicam coloris cinerei, quam fune constrinxit, per Italiae loca peregrinaretur, verbum Dei praedicans , et ex eleemosynis victitans, leprosos, aliosque miserabiles homines qua verbis , qua opera consolans, et ad poenitentiam animi exhortans. Cum vita ascetica, piisque operibus suis multorum attentionem prius jam excitaret Franciscus, nunc anno 1209. non paucos sectatores nactus est, quos pariter ad poenitentiam praedicandam, et paupertatem sectandam disposuit 74). Pro fundamento regulae suae Evangelium ad litteram strictissime intellectum sumsit, et cum censeret in eo perfectam paupertatem omni peculio carentem commendari, talem ante omnia fratribus suis praescripsit, in eo a reliquorum ordinum statutis recedens , quod ubi haec suis tantum singillative spectatis aliquid possidere vetarent, ille nec integrae familiae fratrum suorum quidquam possidere admitteret. #) Otii fugam suis maxime inculcans, manuum laborem praecepit, pro casu necessitatis stipem eis colligere permittens. Regulae suae approbationem Franciscus Romam iter suscipiens ab Innocentia III. impetravit, qui vel eo etiam ex respectu , quod similis instituti membra operam insignem retundendis Wal- densium, aliorumque haereticorum, qui Ecclesiam Catholicam ob defectum humilitatis, et paupertatis evangelicae carpebant, calumniis idoneam praestarent, ordinem hunc in numerum Cleri suscepit , S. Franciscum diaconatu a reliquos vero fratres minoribus ordinibus initiari permittens. Hac ratione enatus est celeberrimus ordo seraphicus , cujus membra S. Franciscus Fratres Minores Fraterculos , seu Fralricellos ex Italicae linguae more vocari voluit. Ordo hic, qui vulgo etiam Franciscanorum nomine venit, successu temporis adeo multiplicatus est, ut in plures provincias semet divideret, nempe Salvatoris, S. Mariae, <S. hadi sl ai, et S. Joannis a Capistrano, S. Francisci institutum feminae quoque amplectebantur, praelucente S. Clara ex nobili 74) Thomas Cellanus vita S. Francisci apud Bollandistas Octob. II. p. 106. Wadding. Ord. minor. T. I. Bonavenlura vita de Serafico Francisco etc. Vénét. 1608. 4. et ibid. 1719. 8, _ 445 ~— k