Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
progenie orta, quae Assisiis in patria sua jam in juventute vitae piae, et severae addicta, nunc autem in admirationem S. Francis ci rapta, sedem ad ecclesiam S. Damiani prope Portiunculam fixit, et sanctimonialium familiam collegit, quibus S. Fratt- ciscus regulam a Gregorio IX. P. approbatam praescripsit, eis aeque paupertatem, communes labores, et silentium certis temporibus imponens. Inde factum, ut institutum hoc secundi ordinis S. Francisci, aut pauperum feminarum , Clurissarum , Da- mianistarum nomen sortiretur. Denique S. Franciscus et tertium ordinem seu semi ordinem tam virorum , quam feminarum instituit, cujus membra in privatis quidem domibus habitare possent, verum convivia, compotationes , ludos , choreas, maledicta , ac lites vitarent, bonis operibus pro modulo virium vacarent, et modestum corporis cultum , habitumque semper observarent, inter homines viverent, nulloque solenni voto obstringerentur. Regulam hanc Nicolaus IV. Pontifex scripto approbavit anno 1289. Instituti hujus sodalibus nomen Tertiariorum, Fatrum de Sacco, aut Fratrum de poenitentia adhaesit 75). Ordinem 5. Francisci apud nos quoque speciatim Agriae, ubi clerus , et episcopus vivente adhuc S. Francisco monasterium illi erexit, viguisse, ho- diedumque vigere, et laudabilem in cura animarum operam praestare , omnibus notum. De primis initiis, et locis, ubinam in Patria nostra exstiterint, Vid. Carol. Péterffy concil. Hung. T. II. p. 279. et seq. Limites justi, rectique praetergressus est Bart holomaeus Albidus, seu de Pisis, cum librum conformitatum vitae beati, et Serapbici 1’atris Francisci ad vitam Jesu Christi Domini nostri anno 1385. scripsisset\ et anno 1399. generali capitulo Assisii convocato substravisset. Opus hoc primo vulgatum est Mediolani anuo 1510. postea triennio tardius , utraque vice in folio. Primae duae editiones integrae quidem , sed rarae , ceterae frequentiores , sed mutilae sunt. In hoc opere Albidus quadraginta conformitates, seu similitudines inter Christum, et S .Franciscum adstruens inter alia scribit: universam Scripturam Sacram non esse aliud, quam typum S. Francisci, hunc gaudentibns*, et jubilantibus Angelorum choris progenitum, et ipso Joanne Bapt. ratione meritorum digniorem fuisse, imo Spiritu Sancto unctum, et a Dei virtute, ac sapientia edoctum, aequalia I V/ — 446 — 75) Helyot hist, des ordres religieux, et equestres T. VII.