Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

444 qui anno 1221. Bononiae decessit, ordini toti velut Generalis Magister praefuit B. Jordanus tanta cum laude, ut is non solum in Galliae, Italiae, Germaniae, et Hungáriáé provincias recipe­retur, verum etiam Angliám, Hiberniam, Daniam , aliasque Eu­ropae terras penetraret, ubique firmam, stabilemque sedem figens 71). In provinciis coronae Hungáriáé subjectis tanti vivebant.or­dinis hujus viri , ut duas provincias unam Hungáriáé, alteram Dalmatiae numeraverint 71 72), hodiedumque Cassoviae, et Sopronii existant. Non deerant etiam piae in Ecclesia Catholica feminae , quae in societatem sanctimonialium coalescentes eandem regulam et vivendi normam a S. Dominico acceperunt. Imo nonnullo­rum opinio est a S. Dominico Tertiarios, seu Fratres, et Sorores militiae Jesu Christi quoque institutos fuisse, ad Ec­clesiae libertatem, jura, et immunitates vindicandas, qui tamen ordo successu temporis in eum poenitendum S. Dominici trans- mutatus est. Ordo hic poenitendum <S. Dominici in nonnullis provinciis etiam nomine Equitum gaudentium veniebat 2) Ordinem Fratrum Minorum condidit S, Frandscus As­sisi in Umbria anno 1182. natus, filius mercatoris opulenti, a tenera aetate jam valde liberalis , ac beneficus, de rebus tempo­ralibus parum sollicitus, pietati, humilitati, et morum severitati ad­dictissimus , qui aegrotos visitabat, fovebat, et patrimonio suo re- nuncians stipem pro reparandis ecclesiis diligentissime colligebat. Has inter et illa erat, quae sub nomine Portiunculae, vel Por- ticellae haud procul Assysio B. Mariae reginae Angelorum sacra erat. Prope hanc ecclesiam sibi a Benedictinis donatam duobus annis moratus , et in eadem precibus suis passim devotus consi­lium ordinem suum fundandi coepit, occasionem dantibus verbis Christi Matth. X. 10: jXolite possidere aurum, neque argen­tum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via , 71) Th. Mor. Mamaehi , Pollidorii et alior. Annales Ord. Praedicat. Vol. I. Rom. 1756. f. Rivii mooast. hist, occident. Lips. 1737. p. 259—268. Anonymi brev. hist. Ord. Fratr. Praedicat, in Maiteneet Durandi collect, ampliss, vet. Script. T. VI. p. 231. seq. 72j Pc- terffy conciL Hung. T. II. p. 728. et seq. 73) Vid. Vincent. Han­deln et Vine. Justiniani magistror. Ordinis coment, in Constitnt. volum. repertus item Malvenda in Annál, ad 1221. nec non Federici istoria do eavalieri gaudenti Vine. 1788. II. Vol. fol.

Next

/
Oldalképek
Tartalom