Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

443 Quod I) Dominicanos attinet, horum fundator erat S. Do* minicus anno 1170. ex illustri Gusmannoium familia Calaroge in Hispania oriundus, vir a pietate, humilitate et eloquentia celebra- tus, Oxomensis ecclesiae canonicus regularis, qui tantum religionis zelum praeseferabat, ut primum in episcopi sui Diduci, postea in aliorum consortio Galliam adiret Albigenses, aliosque haereti­cos ab erroribus suis reducendi gratia, et operam zelosam in iis convertendis, non obstantibus persecutionibus, quas experiri co­gebatur, omni modo impendere conabatur. Cum successu tempo­ris alii quoque insignes viri illi se adjungerent, fundumque, et domum societati adferrent, episcopus autem Tolosanus sextam par­tem decimarum suarum illi donaret, Dominicus ordinem Praedi­catorum instituit, cujus «upremus finis esset verbum Dei omnibus sed praesertim haereticis, et infidelibus annunciare. Primo coeno­bio ordinis anno 1215. Tolosae posito Innocentius III. P. so­cietatem hanc tanto libentius approbavit, quod juxta aliquos 69) visionem quamdam habuerit, qua Basilicam Lateranensem ruinam minantem humeris S. Dominici sustentatam conspexerit. Ordinem confirmavit etiam Honorius III P. anno 1216. postquam <S. Do­minicus confirmatam in Ecclesia regulam, quae sub nomine S. Augustini viget, communi suorum consensu elegisset 70). Con­firmationem ordinis sui consecutus Dominicus in generali ca­pitulo Bononiae celebrato paupertatem fratribus suis possessione bonorum temporalium omni abdicata, praescripsit. Varia ratione ordo hic compellabatur, jam enim Fratrum Praedicatorum no­mine audiebat, quod evangélium praedicare primum ejus munus esset, jam Dominicarii dicebantur ab auctoris compellatione, jam Fratrum Majorum compellatione gaudebant opposite ad Fra­tres minores <S. Fruncisci, in Gallia etiam Jacohitae , aut Ja- cobini nominabantur, quia primum coenobium ipsis Parisiis ad- signatum S. Jacobo sacratura erat. Post mortem S. Dominici, 69) Vita S. Dominici in Jacob. Quetif. et J. Eckhardt Script. Ord. Praed. T. 1. Paris 1719. fal. Touron vic de S. Dominique et Gut- mann a Paris 1739. 4. Edit. 2. 1747. 4. Acta April. T. III. p. S72. August. T. I. p. 358 70) H luten cod. reg. monast. T. V. p. 1—219. edit. Rrockie Quetif. et Eckhard, biblioth. scriptor. Ord. Praedicator. Vol. II

Next

/
Oldalképek
Tartalom