Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

439 nobilis Gallus sub nomine ordinis B. M. V'. de Mercede illum fundavit, propagatus esf. Nec deerant feminae, quae eundem sco­pum promovere cupientes in similem societatem coalescerent, et publico egregiam operam pecuniis, precibus, et pietatis exercitiis praestarent 623. Ordinem Trinitariorum apud nos quoque floruisse ostendunt eorum aedificia hodiedum in pluribus locis existential Ordo autem Servorum B. M. Vitginis seu Servitae septem piis viris ex nobilissimis mercatorum Florentinorum familiis oriundis, quorum facile princeps Bonfilius de Monaldis erat, origines in ac­ceptis referre debent. Viri hi velut membra alicuius confraternita- tis Marianae jam prius sociati in festo patronae B. Mariae V. in Coelos assumtae anno 1233. consilium inierunt strepitum seculi fugiendi, bonisque suis inter pauperes distributis in monte Se­nario positis sibi cellulis et ecclesia vitam pauperem, et rigorem poenitentiae causa sequendi, necessarium victum ex eleemosynis sibi colligentes, et laudes B. Mariae V♦ continuo celebrantes. Ordo r regulam S. Augustini sequebatur, et nigram vestem deferebat, ab Alexandro IV. Pontifice anno 1255. approbatus, et successu temporis variis privilegiis condecoratus est. Inter omnia ordinis hujus templa fama vel maxime inclaruit illud , quod Flo­rentiae sub Ännuncialae Virginis nomine post medium seculi XIII. Deo dicatum, et copiosissimis fidelium votis , piisque obla­tionibus auctum est. Cum servorum B. M. Virginis numerus in dies cresceret, secundum coenobium Senis erexerunt, imo S. Phi­lippus Bettiit us anno 1267. in ordinis Generalem electus, aliis quoque in locis monasteria posuit, et multos ex ordine suo ad Po- loniam , Hungáriám , et ad ipsam Indiam ablegavit. Celebritate nominis inclaruerunt ex hoc ordine Paulus Sarpi, qui Historiam Concilii Tridentini deduxit, et Ferrarius in rebus antiquitatis versatissimus S3). Pauca hujus ordinis coenobia hodie adhuc re- periuntur, in Italia, praesertim in Ducatu Florentiae, in ditioni­62) tJelyot hist, des ordres relig. et equest. T. II. Toussaint de Plessis hist, de 1’ eglise de Meaux T. 1. p. 172. et 566. Pragmatische Ge­schichte der Mönchs-Orden Leipzig 1774. T. IV. p. 114. 63) He/yot hist, des ordres religieux, et equestr. T. III. Paulus Flor* in dial.de origin. Servorum apud Latny in Delie, erudit. T. I. p. 1. Cantii An­nál, Ord. Fratr. Servor. B. M. V. edit. Garh vol. HI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom