Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
440 bus Austriacis, et ia regno Etangariae Vid. Helyot Histoiredes ordres religieux, et equestres/ §• 86. Canonici regulares S. Augustini3 et Praemonstratenses. Vita regularis hoc aevo tanta existimatione gaudebat, ut clerici degeneres esse judicarentur, quia Chrodegangi instituto defecissent, cumque tales non pauci reperirentur, plures episcopi disciplinam clericalem sibi cordi sumentes eos ad pristinum institutum canonicum, alii vero ad communem solum mensam reducere conabantur. Nemo hac in reformatione feliciores progressus fecit, quam Ivo episcopus postea Carnoteusis* et Norbertus Henrid V. Capellanus aulicus. Ille, postquam anno 10S0. Canonicorum S. (luiutini prope BeJIuacum in Gallia Praepositus creatus fuisset, socios suos ad regulam a Chrudegango Metensi episcopo quondam Canonicis datam exacte observandam disposuit. Quia vero tum reformatio haec felici successu donata, tum progressus in literis theologicis, quem Canonici magistro Ivone fecerant magnam nominis famam iis conciliavit, plura Canonicorum collegia exemplum eorum imitata, nova monasteria sibi erexerunt. Et cum S. Augustinus olim clericos suos simili vitae rationi adstrinxisse crederetur, canonici juxta institutum Ivonisvitana ducentes, regulares S. Augustini compellati sunt in differentiam eorum, qui nulli regulae adscripti vitam sep iratam ducebant , et canonici seculares dicebantur. Felicius adhuc Canonicorum regularium disciplinam instauravit seculo xiirS. Norbertus Xanti in ducatu Cliviensi anno 1032. natus, vir prius aulicus, laxae satis vitae, et ambitioni deditus, at cum penes eum in campo animi exhilarandi causa equitantem fulmen decideret, isque inter maximos tempestatis fragores equo excuteretur, ad vitam asceticam amplectendam , et animum poenitentiae operibus mutandum permotus, canonicorum instituto in patria existenti nemen dedit. A quo tempore JVorbertns pluribus in provinciis doctrinam Evangelii praedicavit , virtutem, et moralitatem quaqua versus insigniter promovens. Laudunum pertingens, ubi Bartholomaeus loci episcopus observasset eum disciplinae, legumque sacrarum notitia, et exe-