Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

422 Lean er , aut I.udo rus Hispalensis fuerit. Vid. Mart. Thotuasii litur­gia antiq. Hisp Gotli. Isidoriana , Mozai abica, Toletana, mixta T. I. II. Romae 1646. Marlene de antiq. Eccl. ritib. T. I. p. 270. Ju. Finius de Jiturg. antiq. Hispau. in act. SS. Jul. VI. *#*) Oppido falluntur Protestantes dum illum bonorum operum thesaurum a Catholicis inter dogmata fidei referri putant. Thesau­rus enim is, quem dispensare caput Ecclesiae solet, quemve merita Christi, et Sanctorum constituere creduntur, nequaquam ad veritates fide divina credendas, seu dogmaticas spectare cuivis Catholicorum notum est. Invaluit enim e sententia saltem Doctorum quorumdam Ecclesiae, quin eatenus decisio quaepiam facta sit. **#*) Nulla igitur attentione digna est Protestantium sententia, qua statuunt Bonifacium VJ1I. Pontificem instituto hoc nihil aliud consequi voluisse, quam ut universum orbem Catholicum subjugaret, et Sedis Apostolicae aerarium locupletaret 25), Quis enim sibi per- svadeat Pontificem Romanum in re- tam gravis momenti ambitionis solum, et avaritiae studio versatum fuisse? id certe eo minus alle­gari potest, quod auctores omni exceptione majores testentur , loca sacra occasione jubilaei raro ditata, imo provisione tantorum exte­rorum potius damnum passa fuisse. Ad summum concedi potest, lucrum illud , quod forte nonnunquam emersit in belli Turcici usum, tardio­ribus vero temporibus in basilicae Sancti Petri expensas cessisse. §• 81. Novi dies festi, et aedes sacrae B. M. Virginis. Numerus festorum hoc aevo tam in Occidentali, quam Orien­tali Ecclesia auctus est, nos hic eorum precipua, atque ea tantum memorabimus, quae in Ecclesia- occidentali accesserunt. Huc spectat 1) Festum Theophoriae, seu Corporis Christi, cui occa­sionem dedisse fertur Juliana ordinis Cisterciensium monialis in dieeeesi Leodiensi, quae cultum Sanctissimi Sacramenti zc- losissimo a longiori tempore jam frequentans , cum occasione plenilunii adorationi sanctissimi intentissima observaret nigram in luna maculam, hac divino quasi omine sibi significari putabat Festi Theophorici in Ecclesia defectum. Visione hac intellecta 25 * 25) Carolus C/iais in Lettres historiques , ct dogmatiques furies jubiles, et les indulgences Hag. 1715. III. vol. aliique originem jubilaei ex Bonifacii habendi cupiditate , ct studio seculare6 antiquorum Roma­norum ludos imitandi deducit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom