Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
423 Robertas Leodineusis ecclesiae tunc episcopus synodum anno 1246. celebravit, ac audita suorum mente festum Corporis Christi per dioecesim Leodienspm quovis anno celebrandum constituit. Quod Festum Urbanus IV. anno 1264. in universam Ecclesiam induxit 2G). An tamen illico solemnis processio in eo fieri solita simul, aut tardius instituta fuerit , non satis constat. 2) Festum SS. Trinitatis, quod pariter hac periodo solum ad universam Ecclesiam extensum est. Neque probari potest eorum sententia, quia contendunt festum hoc jam anno 834 a Gregorio IV. P. in Ecclesiam introductum fuisse , cum omnia vetera Ecclesiae Romanae Sacramentaria de hoc festo altum taceant, neque ullum ejus ante seculum XIV. in Ecclesia Romana vestigium compareat. Licet inneg-abile sit, seculo XII. jam in quibusdam monasteriis, seculoXIII. in una vel altera ecclesia particulari, uti Arelatensi, ac Leodieusi festum hoc quamvis non eadem die celebratum fuisse. Horum exemplum cum et aliae ecclesiae fama conspicuae imitarentur. Joannes XXII. Pontifex officium de <SS. Trinitate acceptavit, et in universa Ecclesia absolvendum praescripsit 27). 3J Festum immaculatae conceptionis B. jM. V. cujus recensionem jam (§, 65). fecimus, Sixtus IV. P. publicatis duobus decretis in universam Ecclesiam induxit, et officium de ea ordinavit 28). 4 ) Festum Visitationis B. M. V. quod anno 1263. primum X. Bonaventura in monasteria quaepiam Franciscanorum induxit, a quibus postea nonnulli ex clero quoque illud amplexi sunt, donec tandem Urbanus VI. Pontifex anno 1389. universae Ecclesiae idem praescripsisset. Bonifacius IX. autem prioris successor festum isthoc non tantum adprobavit, verum indulgentias quoque eodem die lucrandas concessit a concilio liasileensi auno 1441. roboratas 29). 30) Barth. Fisén origo prima festi corporis Christi ex viso Sanctae virg. Julianae divinitus oblato Leodii 1619. S. Acta SS. April. T. I. p. 437. et seq. Benedictus XIV. de festis ( /tristi et Mariae Ii. I. c. 13. p. 360. T. X. operum. 27) Jo. Launoyus Hist. acad. Navarreae T. II. p. 473. Benedictus Xll\ dc festis Christi, et Mariae L. I. c. 12. 28) Acta concilii Busileends. 29) Biovii anoal. ud an 1389. n. 2.