Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

421 vis Matrimonio solitae promulgationes, seu banna ecclesiastica praemittantur, tum extendendo impedimentum consanguinitatis usque ad septimum gradum 22), quod dein ab Innocentio III. ad quartum gradum restrictum est 23). Hac enim ratione sponsi, et sponsae cogebantur suos adire sacerdotes , et cum iis con­ferre an non aliquo impedimento a Matrimonio arcerentur, cum­que hi eos conjungere non auderent prius, quam praemitteren-. tur denuuciationes, suapte sequebatur Matrimonium Clande­stinum illicitum esse. Porro circa puellas Urbanus II. P. san­xit , eas ante duodecimum aetatis annum nuptias celebrare nul­latenus posse. Denique adulteri jam hac periodo poenis eccle­siasticis, mulctis, et bonorum confiscatione plectebantur, et in nonnullis partibus etiam poenam capitis luebant. Ruttenstoch instit. Hist. Eccl. T. III. p. 327. Hortig's Handbuch der Christi. Kirch. Gesch. T. II. p. 301. Hoc ipsum jam Gregorius M. Pontifex omni virium intensione introducere conabatur, utpote qui Canonis Missae auctor, aut sal­tem emendator tam hunc, quam et officium Romanum medio missio- nariorum, nec non cantum Ecclesiae Romanae medio cantorum in schola ipsius formatorum ad nationes exteras promovit 24), Etiam Pipinus Brevis, et filius ejus Carolus M. summam impenderunt ope­ram , ut in amplissimum imperium Franco-Gallicum liturgiám Roma­nam inducerent, licet conatibus eorum haud responderit effectus. Vid. Carol. M. Capitular. Aquisgran. in Harduini concil. T. IV. c. 80. p. 843. Monachi Engolism. vita Caroli in Annál, et Hist. Franc. Scri­ptor XII, edit. Pithoei p. 249. Thameri Schediasm. de origin, e. dign. pericopar. **) Liturgia Mozarabica nominabatur antiqua liturgia Hispanorum indigenarum, qui a Saracenis seculo VIII. Hispaniae dominis Arabi. Mustaraba, seu Arabes novi insititii vocabantur. Liturgia haec etiam nomine Gothicae venit, quamvis certo non constet liturgiám a Gothis in Hispaniam adlatam, eamque cum Hispanica permixtam fuisse. Prout nec illud satis eliquatum habetur, an auctor illius S. 22) Concilium Roman, anni 1063. sub Alexandro 11. P. celebratum Ri­chard. Analys. Cone. T. II. 23) Concil. Lateran. IV. c. 50. apud Mansi T. XXII. 21) Joan.* Diacon, de vita Gregorii L. 11. c. 7. Card. Bona de reb. liturg. L. I. c. I. et eeq. c. 13. 14. Martin Gerbert de cantu, et musica sacra in eccles. T. I. p. 35—247. Gregorii M. Sacramentarium in Muratorii liturg. Rom. vet. T.II­p. 1. k

Next

/
Oldalképek
Tartalom