Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
419 incolae per triginta dies continuos, peregrini autem per quindecim dies semel quotidie easdem adire tenerentur 17 *). Constat autem ingentem fidelium multitudinem ex provinciis Italiae, Sardiniae , Corsicae, Galliae, Hispaniae, Britanniae, Germaniae, et Hungáriáé occasione hac in urbem Romanam pietatis gratia concurrisse , omnesque hospitio, et sustentatione provisos fuisse. Circa causam instituti a Bonifacio VIII. jubilaei varii varie sentiunt. Ad veritatem proxime accedere videntur, qui censent Bonifacium VIII. voluisse instituto hoc annum jubilaei Hebraeorum imitari, ut nempe prout apud Hebraeos anno quinquagesimo omnes servi libertate donabantur, agri, et domus praecedenti tempore venumdatae ad antiquos possessores redibant, debita quaecunque remittebantur etc. ita etiam apud Christianos contriti vere, et confessi peccatores omnia ea, ad quae ex perscripto Religionis tenentur, observantes, et exequentes ab omnibus peccatis immunes declarati vera conscientiae libertate donarentur. Hanc fuisse Bonifacii VIII. intentionem manifestat etiam formula precationis, qua ipsam jubilaei festivitatem orsus est****'). Initio quidem jubilaeum saltem omni centesimo anno affixum erat, verum Clemens VI. anno 1343. illud omni anno quinquagesimo celebrari voluit ,8) ; quod Urbanus VI. Pontifex anno 1384. ad trigesimum tertium, Sixtus IV. autem anno 1475. ad vigesimum quintum anuum reduxit 19). Sixtus V. denique initio sui pontificatus pro felici regimine indixit jubilaeum , a quo tempore singuli fere Pontifices in sui inauguratioue, et in majoribus Ecclesiae calamitatibus illud concedere solent. Nota quoque est indulgentia B. Mariae Angelorum alias de Portiuncula nominata, cujus tamen originem claram elucu17) Hulla Bonifacii VIII. continetur in Ruynatdi annal. eccles. ad an. 1300. n. 4. T. XIV. et in Extravagant. Com. Lib V. tit. IX. de poe- nitent. et remiss, c. I. et die 22, Febr. 1300. expedita est. 18) Ex- travag. Com. I,. V. tit. VIII. de poenitent. et remiss, c. 2. bulla ejus refertur, quae incipit: Unigenilns Dei Filius. 19) Extravag. Com. L. V. tit. IX. c. 4. Fleurtj Hist. ecd. T. XVIII. p. 248. et seq. Bertling Unterricht vom päpstl. Jubeljahre und Ablass Heimst. 1749. 4. Ense/). Amort Notitia hist. dogm. et polem. De origine progress, valóié, et fructu induig, Aug, Vindel. 1735. 37*