Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
420 brare hucdum nullus scivit. Barlholomaeus de Pisis 20) eam sic narrant: Anno 1221. cum preces noctu ad Deum funderet. S. Ft •anciscus, hunc ab angelo admonitura fuisse, ut sacellum B. Mariae Angelorum in campo Portiunculae ad Assisium jacente sibi a Benedictinis donatum statim adiref. Huic monitioni obsecutum Franciscum praedictam capellam illicoingressum splendorem Majestatis divinae vidisse, atque a Christo piiesimis precibus obtinuisse, ut omnes, qui in hoc sacello vere poenitentes sacram confessionem peragerent, tam peccatorum omnium veniam , quam poenarum remissionem, proinde plenariam indulgentiam impetrarent. Jam quidcunque tenendum sit de relatione hac , quam alii zelosissime defendunt, alii in dubium vocant, cum auctor ejus nimis remotus a facto fuerit, et Bonaventura ejusdem cum S. Francisco aevi scriptor, Mathaeus de Marignan ejus discipulus , et Peirus Saiphanus pariter coaevus nihil aliud testentur, quam quod Pontifex Romanus S. Francisco indulgentiam Portiunculae concesserit: hoc tamen certo constat S. Franciscum Deo intime conjunctum, atque exemplari erga omnes charitate conspicuum, qui sacello suo tam insignem praerogativam emereri volebat, tamdiu intercessisse apud Honorium IU. Papam, quoad anno 1223. indulgentiarum gratiam consecutus fuisset tenore sequentium: ut quisque praescriptis dispositionibus instructus die 2. Augusti Sacellum illud visitaverit, indulgentias plenarias lucretur. Quae indulgentiae postmodum omnibus S. Francisci ecclesiis per Pontifices Romanos concedebantur 21). Ratione autern modi sacramentum Matrimonii administrandi variis in dioecesibus varia observabantur quidem , in omnibus tamen conveniebant, matrimonia in facie Ecclesiae haud contracta , et sacerdotali benedictione destituta, quae vulgo clandestina audiebant, esse illicita, et detestabilia, et quamvis non declararent ea irrita, postquam jam irrita erant, omnimoda tamen ratione impedire illa conabantur tum praecipiendo, utcui20) Qui anno 1510. opus concinnavit de indulgentia Portiunculae. 21) Kritisch. Geschichte des Portiuncula Ablasses von Cyprian dem jünger 1794. Corn. Stephani diss. hist. (Jenae 1782) T. III. p. 111. Horlig Kirch. Gesch. 2. B. I. Alvth. p. 288.