Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

418 ciatam facta temporariae, seu non plenariae, ipsa vero expe­ditionis sacrae susceptio personalis plenariae satisfactionis seu indulgentiae vices sustinebat.^Per has indulgentias plenarias se- culo XI. tempore sacrarum expeditionum ortas magnam muta­tionem in poenitentiam canonicam inductam fuisse Vleury testa­tur I2). Neque deerant Theologi, iique magni nominis uti Ale­xander Halensis 13), Alberhis M. l4 15 *) , et Thomas Aquinas 15) , qui usum harum indulgentiarum acriter defensuri doctrinam de quodam bonorum operum thesauro, antea ignotam exposue­runt, etingeniose illustrarunt inter reliqua docentes : .,ex super­fluis operibus bonis, vel meritis (supererogationibus) Christi, „et sanctorum thesaurum bonorum operum in Ecclesia coaluis- „se, quae a Romanis Pontificibus /). Petri successoribus vi „potestatis clavium dispensari, et per modum solutionis fideli- „bus in indulgentiis adplicari possint“ ,6) Ex isto igitur thesau­ro Pontifices Romani largiebantur praecipue in alleviamen de­functorum indulgentias, quae juxta Six tum IF. defunctis ad­plicari possunt saltem per modum suffragii, seu deprecatio­nis , et per modum, quxjhvotae , et piae eleemosynae de­functis proficiunt **£). / iSeculo XIII. iuvalúcrtínt quoque indulgentiae jubilaeorum, quae nomen fortassis obtinuerunt ab Hebraico /DI' sonitus seu clangor ad magnam distantiam auditus, uti ex cornu, seu tuba edi solet, et hinc ortum traxit /GPn TY!^ annus jubi­laeus, qui per talem clangorem publicabatur. Indulgentias has jubilaei cum initio cujusvis seculi, seu singulo anno centesimo recurrente Bonifncius VIII. Pontifex anno 1300. omnibus illis concedendas esse promulgavit, qui basilicas SS. Apostolorum visitarent sacris poenitentiae, et Eucharistiae sacramentis refecti Visitatio autem basilicarum ita praecepta erat, ut urbis Romanae 12) Claud. Fleury diss. VI. in H. E. §. 2. et 11. 13) In Summa P. IV. Quaest. 23 membr. 3. 6. 14) Libr. IV. scnteutiar. dist, 20. art. lö. 15) Libr. IV. sententiae dist. 20. »id. Morinus de discipl. in adm. Saeram. poenit. L. X. c. 21. 16) Quem thesaurum primus Pontifi­cum Clemens VI. in Extravag. Com. L. V. tit. IX- de poenitentiis, et remissionib. r. 2. commemorat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom