Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

417 fontes lustrales reperiebantur, imo in una eademque civitate etiam plurea erigebantur 7). ' Circa Sacramentum Confirmationis illud tantum novi in dioe­cesi Vintoniensi (Winchester) Angliáé constitutum , ne confir­matio parvulorum ultra unius aani spatium a nativitate differatur 8). Haec tamen constitutio solum fideles illius dioeceseos, pro qua condita erat, obligabaT^ De sacramento Poenitentiae hujus quoque periodi fideles tenebant illud summe necessarium esse admoralitatem conservan­dam, et promovendam, ac cuivis Catholicorum intime persva- sum erat ad integritatem hujus sacramenti requiri peccatorum sinceram, et distinctam confessionem, animum contritum, et poenitentem, nec non adaequatam peccatoris satisfactionem. Re­late ad tempus peccata confitendi, et corpus Domini summendi non vigebat quidem aequalis Ecclesiarum disciplina, in plurimis tamen usus erat ternis,, aut quaternis vicibus sacram peragendi confessionem, ac ad sacram Synaxim accedendi 9). Cum vero Catholici sensim in fervore suo languescerent, et a nonnullis hae­reticis , uti Waldensibus , Albigensibus, aliisque Sacramenta novi foederis vilipenderentur, imo potestatem clavium in Ecclesia institutam fuisse negaretur, Concilium Lateranense IV, can. 21. confessionem auricularem semel adminus quovis anno proprio sacerdoti faciendam constituit 10). Quod autem disciplinam poe­nitentiae publicae attinet, circa hanc variae mutationes invalue­runt, in locum ejus nempe surrogabantur peregrinationes sacrae, expeditiones cruciatae, opes , aut eleemosysinae templis clericis et monachis collatae H), ac indulgentiae, eaeque plenariae, quae erant relaxatio integrae satisfactionis restantis, seu per­mutatio residuae satisfactionis cum altera utpote mulctis, hono­rariis , et pecuniariis. Ita pecuniae oblatio in expeditionem cru­7) Conci!. Tribunien9e c. 8. 8) Concil. Vintoniense de anno 1240. can­6. in Analyse des conciles generaux, et partiéul, par. Charles L• Richard Paris 1773. T, I. p. 533. 9) IVenc. Car. Comes de Furg- stall German. Austriaca sen Topographia omnium German, provincián Augustiss. Domui Austriacae subject. Viennae 1701. p. 38. 10) Richard Analysis concil. T. II. p. 35. Mami concil. T. XXII. II) Lud. Ant. Muratorii Antiquit. Ital. med. aevi T, V. IIJ. Hist. Eccl. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom