Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
409 Constantiam adierit, et licet securitatis fide, seu salvo conducto, ut ipsi loquuntur, munitus fuerit, ad rogum tamen condemnatus, ei igne consumptus fuerit. Verum exceptio haec nullo fundamento nititur. Nam Joanni Huss nec Pontifex, nec concilium, prout ex ejusdem Hussii literis clarescit, sed Sigisnnindus imperator salvum conductum dedit, ita tamen, ut solum violentiam facti, non autem justitiae executioner« prohiberet; haereseos enim impunitatem addicere imperator nullatenus poterat, cum Concilium in cognoscenda haeresi, et sententia ferenda impedire nequiverit. Hussio itaque perversam doctrinam revocare nolente, et obstinate in placitis suis persistente, concilium vi juris sui naturalis eum viginti testium documentis c libris , et responsis propriis desumptis errorum convicit capitalium, quae ad rempublicam et sacram, et profanam evertendam plane tendebant, ideoque eum anathema'? percussum e gremio Ecclesiae exclusit, et curiae seculari resignavit, quin salvi conducti fidem laeserit. Quod judices seculares eum utpoie haereticum in rogo concremandum decreverint, id legibus caesareis , et temporis genio adscri- bendum. An Joannes Huss in curru straminibus repleto Constantia aufugere, et se salvare reapse voluerit, quemadmodum narrat Ldal- ricus Reichenthal in Hist. Concilii Constant. Germanice vulgata, dubio subversatur, c«m in actis concilii nulla rei illius mentio occurrat, et notum sit eum die 26. ab ingressu in urbem e domo pistricis , quam hucusque inhabitabat, abductum, et in cantoris aedibus tam vigili oculo custoditum fuisse, ut parum de fuga vel cogitaro valuerit. De condemnatione ejus vid. Aeneas Sylvius in Hist. Hohem. J. Cochlaeus in Mist. Hussitar. Lenfant Hist, du Concil. de Constance. 7jachar Theobald Hussitcnki ieg darinnen begriffen------der Tod Joannis Huss. Relzel Lebensgeschichte des Röm. und Hömisch* König Wenzel. Opera Wiclefi in Bohemia adlata sunt per Petrum Payne Wie- lefi asseclam, qui ex Anglia profugit. Exemplaria mox multiplicata inanibus Academicorum Bohemiae terebantur, ideoque hos inter et Germanos Wiclefi adversarios turbae excitatae sunt, quae per occultos Waldenses adhuc magis augebantur. Vid. Bossueti Hist des Variations T. II. p. 54. et seq. et Rasnuge Hist, de I’ eglise T. II. p. 1458. et seq. **) Vigentibus autem disputationibus academicis , quae inter dialecticos nominales, et reales tunc feriebant, ipse realium partes tenuit, cum academici Germaui uti Saxones, Bavari, et Poloni nomi- nalismo adhaererent. #*<*) Ex his duo millia Lipsias petierunt, ibique favore Landgi avii Thuringiae, et Marchinnis Misniae novam Academiam fundarunt. Vid. Brekm's Alterth. der Gesell, und Statist, der hoben Schulen