Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
410 T, l, p. 69. Horn's, Leben Fridricfi des Streitbaren p. 30ft. 748. Tbeodorii F.ngelhvsii (Fabricius Bibi. Lat. med. et inf. T. II. p. 98.) Clirnnicou ab 0. C. ad an. 1420. ed, a Modero item in Leib- jiilzii script. Brunsvic. T. II. p. 977. §. 78. Hussii placita. Placita Hussii quidem nullo in fonte clarias recensa habentur , ac in actis concilii Constantiensis, quod sessione 15. triginta praecipuos illius errores proscripsit. Cum tamen nimis longum foret cuncta exponere, graviores tautumet periculosiores ejus errores notasse satis erit, qui sunt sequentes: 1) Omnis superior, et ecclesiasticus, et civilis, potestatem et jurisdictionem suam amittit, dura mortale peccatum committit. 2) Subditi possunt, imo debent vitia superiorum revelare, eademqne publice redarguere , utpote habentes potestatem a Christo sibi concessam , et exemplum in Paulo Apostolo , qui Petro restitit. 3) Obedientia ecclesiastica nihil aliud est, quam inventum sacerdotum, neque ullibi in sacrae scripturae auctoritate fundatur. 4) Quemadmodum homo praedestinatus, qualis fuit Paulus, etiam si in mortale peccatum labitur, non fit membrum diaboli cum sit ad vitam aeternam electus, ita reprobus, qualis fuit, Judas Iscariothes , nunquam fit membrum Ecclesiae , licet sit ln gratia secundum praesentem justitiam, cum desit illi praedestinatio ad vitam aeternam. 5) Unica existit Ecclesia universalis , ad quam soli praedestinati spectant. 6) Ecclesiae caput solus Christus est, non autem Papa, sicut nec Petrus caput Ecclesiae fuit. \ 7) Papalem dignitatem imperantes civiles tantum fuudarunt. 8) Prout nullus sino revelatione de se, aut de alio asserere potest, se esse caput alicujus particularis ecclesiae, ita nec Romanus Pontilex caput Ecclesiae Romanae dici potest, nisi Deus eum ut talem praedestinaverit. 9) Papa non potest dici verus successor principis Apostolorum, nisi vitam talem ducat, qualem Petrus vixit, nam si opes quaerit, tunc est successor Judae Isc/iariotis. 10) Descriptiones , quas Prophetae do turpibus sacerdotum .Judaicorum moribus faciunt, ad praelatos, presbyteros, monachos, et ipsum Pontificem Romanum ad-