Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
391 les contra haereticos Pontifices quoquo Romani uti Innocentius IV. Alexander IV’• et Clemens IV. claris verbis instaurarunt» et adprobarunt. Cum autem inquisitionis sacrae officium utrius- que potestatis nempe et sacrae, et profanae tantam adprobatio- nem ferret, mirum nemini videri debet, illud in aliis quoque Europae provinciis introductum , et ita stabilitum fuisse, ut eodem vix carere posse viderentur. Sic a Gregorio IX. Pontifice duo haeresum inquisitores in Italia constituti sunt ex ordine Do- minicanorum. Sicilia jam anno 1221. inquisitionis officium per Dominicanos Panormitanos ordinatum, et per Fridericum II. imperatorem privilegiis auctum recepit. Anno 1232, Arragoniae, anno 1267. Castellae regna, et anno 124S. reliqua Hispania haereticae pravitatis tribunal in medio sui invalescere siverunt 35). Venetarum ditiones pariter illud receperunt ea tamen sub IVh’,'' i' ' •... conditione, ut senatus incusatorum examen, et poenam illis infligendam viris secularibus numero tribus a duce constitutis relinqueret 3,i). In Germaniam quidem iteratis vicibus penetravit inquisitio, quin tamen ibi constanter perseverare posset. Imo Con- radus Marburg primus in Germania inquisitor aeque ex ordine S. Dominici, zelum, ei nimium vigorem suum morte solvit. Cum enim is a Gregorio IX. Pontifice missus, ut Stedinghos infensissimos Religionis et urbis Marburg hostes vel ad fidem Catholicam reduceret, vel si in errore obstinati perseverarent, indicto sacro bello exstirparet, officium sibi impositum tanta severitate excqueretur , ut cunctos seu plebeios , seu nobiles, quandoque etiam innocentes ex odio aut avaritia delatos poena mortis, aut carcerum afficeret, non procul a natali solo Marburg ex insidiis trucidatus est 37). I“ Hungáriám quoque, et provincias eidem adnexas receptam fuisse inquisitionem Sacram patet inde, * 4 35) Convent, Tarracon. in Marlene coll. ampliss. T. VII p. 123. Mansi concil. T. XXIll. p. 329. 30) Vado Sarpi discorso dell’origine, forma, leggi, ed uso del T inquisitione di Veneta (sine loco edit) 1030. 4. Latin. Roterodani. 1051. 12. 37) Wadding Annat. Minor. T. II. p. 151. 355- et scq. Jac. Albericus Chronie, ad an. 1233. p. 514. rt seq. J. G. Eslor observ. vitam Conradi de Marburg illustrat, in .]. Vh. Kuchenbecker Analecf. Uassiae Marb. 1728. T. XM. 8. Jacob. Eckard. soript Dominic. T. I. p. 487, et seq.