Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

377 Bulgaria originem traxit, et paulo post ad Constantinopolitanam quoque urbem penetrávit sub Alexio Comneno, qui tamen eos e tenebris, in quibus latere volebant, sequenti modo protraxit. Cum nempe eorum dux Busilius, arte medicus, habitum mona­chi deferens in regia quoque urbe errores suos seminaret, Ale- xius imperator intellecta sectae perversitate, hanc se sequi velle simulavit, et pulchra verba cum Busilio miscens difficulter qui­dem et tarde, sed tamen impetravit ab eo, ut is cuncta sectae suae arcana manifestaret. Quibus detectis imperator tanto hor­rore erga Bogomilos ferebatur, ut eos in erroribus suis defen­dendis obstinate perseverantes, ac eorum antesignanum Basi- liutn ignis supplicio affici, et e inedio tolli curaret 2). Quod er­rores Bogomilorum attinet, eos ex Eulhymio Zigabeno* *') eru­dito monacho, qui imperatoris mandato eos litteris consignavit, sequentes fuisse discimus 1) Originem mundi ab Angelis e coelo pulsis repetebant. 2) Vetus Testamentum respuebant. 3) Dogma SS. Trinitatis negabant, docentes: Filium Dei, et Spiritum S. esse a Deo creatos. 4) Christum umbratile solum corpus induisse fingebant, 5} Baptismum aquae rejiciebant, utpote a Joanne in- ventum, huic substituerunt Baptismum^ Christi per Spiritum. 6) Praeter orationem dominicam reliquas omnes repudiabant. 7) Li­turgiáé , et Eucharistiae Catholicorum insultabant, S. Crucis, Sanctorum , et imagiuum cultum ut superstitiosum explodentes E quibus cunctis clarescit doctrinam Bogomilorum Docetis- luo Cnosticorum simillimum esse. Vid. Petri Eritz Ketzer Lexic. 2. B. Voc, Bogomil. Wol/ius in Hist. Bogomilor. Vitemberg. 1712. 4. J. L. Oeder in Prodr. Hist. Bogomilor. erit. Gotting. Baronins autem in Annál, ad an. 1118. T. XII. p. 139. et alii recentiores Bogomilos adsimilant Albigensibus tam ex ratione er­rorum , quam supplicii. eccles. V. Boyyod. T. I. p. 70.3. Lsserim de Christianar. Ecclcs. in Occident!«» piaesert. partib. continua success. Lond. 1613. 4. p. 209. et seq. 2) Atma Comnena Alexi, ad. L. XV'. p. 487. Xonaras an­nul. L. XVIII. 3) Panoplia dogmát, orthodoxae fidei Graece edita * per Gregaram Tergovistae 1700. fol. Panopliae appendix existit: Victoria de iVlessalianor. secta in Tollii insign. itiner. Ital. p. 106. Latine Panoplia legitur in Bibi. Patr. max. Lugduni T. XIX. p. 1. et seq,

Next

/
Oldalképek
Tartalom